Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/138

Cette page n’a pas encore été corrigée

Zoé kai Psukê : modo sub lodice relictis
Uteris in turba. Quod enim non excitat inguen
Vox blanda et nequam ? digitos habet, ut tamen omnes
Subsidant pennae. Dicas haec mollius Hoemo
Quanquam et Carpophoro, facies tua computat annos.
 

Si tibi legitimis pactam junctamque tabellis
Non es amaturus, ducendi nulla videtur
Causa : nec est quare coenam et mustaces perdas, 20
Labente officio, crudis donanda, nec illud
Quod prima pro nocte datur, cum lance beata
Dacicus et scripte radiat Germanicus auro 21
 

Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
Est animus : submitte caput, cervice parata
Ferre jugum : nullam invenies quae parcat amanti.
Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis,
Et spoliis. Igitur longe minus utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil unquam invita donabis conjuge : vendes,
Hac obstante, nibil ; nihil, haec si nolet, emetur.
Haec dabit affectus : ille excludetur amicus
Jam senior, cujus barbam tua janua vidit.
Testandi cum sit lenonibus atque lanistis
Libertas, et juris idem contingat arenae,