Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/126

Cette page n’a pas encore été corrigée

Sicut in amplexu. Subitum, et miserabile lougum 8
Attendit Thymele ? Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant,
Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro,
Atque a plebeiis longe Megalesia, tristes 9
Personam Thyrsumque tenent et subligar Acci. 10
Urbicus exodio risum movet atellanae 11
Gestibus Autonoes ; hunc diligit Aelia pauper.
Solvitur bis magno comoedi fibula. Sunt quae 12
Chrysogonum cantare vetent. Hispulla tragoedo
Gaudet : an exspectas ut Quintilianus ametur ?
Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos,
Ornentur postes et grandi janua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo 13
Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
 
Nupta Senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon et Nilum, famosaque moenia Lagi,
Prodigia et mores Urbis damnante Canopo.
Immemor fila domus, et conjugis atque sororis,
Nil patriae induisit, plorantesque improba gnatos,
Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit. 14