Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/620

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
479
DEUXIÈME ENNÉADE, LIVRE III.

fudit cui sedes ia capite est ; sed et geminam illam sentiendi crescendique naturam, quia caducum est corpus, inseruit. Et hinc est, quod homo et rationis compos est et sentit et crescit, solaque ratione meruit præstare ceteris animalibus : quæ quia semper prona sunt et ex ipsa quoque suspiciendi difficultate a superis recesserunt, nec ullam divinorum corporum similitudinem aliqua sui parte meruerunt, nihil ex mente sortita sunt, et ideo ratione caruerunt. Duo quoque tantum adepta sunt, sentire vel crescere[1]. Nam si quid in illis similitudinem rationis imitatur, non ratio, sed memoria est ; et memoria non illa ratione mixta, sed quæ hebetudinem sensuum quinque comitatur ; de qua plura nunc dicere, quoniam ad præsens opus non attinet, omittemus. Terrenorum corporum tertius ordo in arboribus et herbis est, quæ carent tam ratione quam sensu, et quia crescendi tantummodo usus in his viget, hac sola vivere parte dicuntur.

Hunc rerum ordinem et Virgilius expressit, nam et mundo Animam dedit, et, ut puritati attestaretur, Mentem vocavit : « Cœlum enim, sit, et terras, et maria, et sidera Spiritus intus alit, » id est Anima, sicut alibi pro spiramento animam dicit :

Quantum ignes animæque valent ;

(Æn., lib. VIII, v. 466.)


et, ut illius mundanæ Animæ assereret dignitatem, Mentem esse testatur :

Mens agitat molem ;

(Æn., lib. VI, v. 727.)


nec non, ut ostenderet ex ipsa Anima constare et animari universa quæ vivunt, addidit :

Inde hominum pecudumque genus,

(Æn., lib. VI, v. 726.)


et cætera ; utque assereret eumdem semper in anima esse vigorem, sed usum ejus hebescere in animalibus corporis densitate, adjecit :

. . . . . . . . Quantum non noxia corpora tardant,

(Æn., lib. VI, v. 781.)


et reliqua.

Secundum hæc ergo, quum ex summo Deo Mens, ex Mente Anima sit, Anima vero et condat et vita compleat omnia quæ se-

  1. Voy. Enn. II, liv. iii, § 13, p. 183-184.