Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/602

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
461
DEUXIÈME ENNÉADE, LIVRE III.

alteram ex tractatu eorum qui de his stellis ad hominam vitam manare volunt adversa vel prospera : nam plerumque de Martis stella terribilia, de Jovis salutaria evenire definiunt.

Causam si quis forte altius quærat, unde divinis malevolentia, ut Stella malefica esse dicatur (sicut de Martis et Saturni stellis existimatur), aut cur notabilior benignitas Jovis et Veneris inter genethliacos habeatur, quum sit divinorum una natura, in medium proferam rationem apud unum omnino, quod sciam, lectam : nam Ptolemæus, in libris tribus quos De harmonia composuit, patefecit causam quam breviter explicabo.

» Certi sunt numeri per quos inter omnia, quæ sibi conveniunt junguntur et aptantur, fit jugabilis competentia ; nec quidquam potest alteri nisi per hos numeros convenire : sunt autem epitritus hemiolius, epogdous, duplaris, triplaris, quadruplus. Quæ hoc loco interim quasi nomina numerorum accipias volo ; in sequentibus vero, dum de harmonia cœli loquemur, quid sint hi numeri, quidve possint, opportunius aperiemus ; modo hoc nosse sufficiat, quia sine his numeris nulla colligatio, nulla potest esse concordia.

» Vitam vero nostram præsipue Sol et Luna moderantur : nam, quum sint caducorum corporum hæc duo propria, sentire vel crescere : αἰσθετιϰὸν, id est sentiendi natura, de Sole ; φυτιϰὸν autem, id est crescendi natura, de lunari ad nos globositate perveniunt ; sic utriusque luminis beneficio hæc nobis constat vita qua fruimur. Conversatio tamen nostra et proventus actuum tam ad ipsa duo lumina quam ad quinque vagas stellas refertur. Sed harum stellarum alias interventus numerorum, quorum supra fecimus mentionem, cum luminibus bene Jungit ac sociat ; alias nullus applicat numeri nexus ad lumina. Ergo Veneria et Jovialis Stella per hos numeros lumini utrique sociantur : sed Jovialis Soli per omnes, Lunæ vero per plures, et Veneria Lunæ per omnes, Soli per plures numeros aggregatur. Hinc, licet utraque benefica credatur, Jovis tamen Stella cum Sole accommodatior est, et Veneris cum Luna : atque ideo vitæ nostræ magis commodant, quasi luminibus vitæ nostræ auctoribus numerorum ratione concordes. Saturni autem Martisque stellæ ita non habent cum luminibus competentiam, ut tamen aliqua vel extrema numerorum linea Saturnus ad Solem, Mars aspiciat ad Lunam. Ideo minus commodi vitæ humanæ existimantur, quasi cum vitæ auctoribus apta numerorum ratione non juncti. Cur tamen et ipsi nonnunquam opes vel claritatem hominibus præstare credantur, ad alterum debet pertinere tractatum : quia hic sufficit aperuisse rationem, cur alia terribilis, alia salutaris existimetur.