Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/583

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
442
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

cietas ipsa constabat ; et hoc est quod fatum et fatalia vitæ tempora vocamus. Anima ergo ipsa non deficit, quippe quæ immortalis atque perpetua est, sed impletis numeris corpus fatiscit ; nec anima lassatur animando, sed officium suum deserit corpus quum jam non possit animari ; hinc illud est doctissimi vatis :

. . . . . . Explebo numerum reddarque tenebris.

(Virg., Æn., lib. VI, v. 545.)

« Hæc est igitur naturalis vere mors, quum finem corporis solos numerorum suorum defectus apportat ; non quum extorquetur vita corpori adhuc idoneo ad continuationem ferendi. Nec lavis est differentia vitam vel natura vel sponte solvendi : anima enim, quum a corpore deseritur, potest in se nihil retinere corporeum, si se pure, quum in hac vila esset, instituit ; quum vero ipsa de corpore violenter extruditur, quia exit rupto vinculo, non soluto, fit ei ipsa necessitas occasio passionis ; et malis, vinculum dum rumpit, inficitur. Hanc quoque superioribus adjicit rationem non sponte pereundi : Quum constet, inquit, remunerationem animis illic esse tribuendam pro modo perfectionis ad quam in hac vita unaquæque pervenit, non est præcipitandus vitæ finis, quum adhuc proficiendi esse possit accessio. Nec frustra hoc dictum est : nam, in arcanis de animæ reditu disputationibus, fertur in hac vita delinquentes similes esse super æquale solum cadentibus, quibus denuo sine difficultate præsto sit surgere ; animas vero ex hac vita cum delictorum sordibus recedentes, æquandas his qui in abruptum ex alto præcipitique delapsi sunt, unde facultas nunquam sit resurgendi. Ideo ergo concessis utendum vitæ spatiis, ut sit perfectæ purgationis major facultas.

Ergo, inquies, qui jam perfecte purgatus est manum sibi debet inferre, quum non sit ei causa remanendi, quia profectum ulterius non requirit qui ad supera pervenit. Sed hoc ipso, quo sibi celerem finem spe fruendæ beatitatis arcessit, irretitur laqueo passionis : quia spes, sicut timor, passio est ; sed et caetera, quæ superior ratio disseruit, incurrit. Et hoc est quod Paulius filium spe vitæ verioris ad se venire properantem prohibet ac repellit : ne festinatum absolutionis ascensionisque desiderium magis eum hac ipsa passione vinciat ac retardet ; nec dicit, quod nisi mors naturalis advenerit, emori non poteris, sed, huc venire non poteris : « Nisi enim quum Deus, inquit, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. » Quia scit, jam receptus in cœlum, nisi perfectæ puritati cœlestis habitaculi aditum non patere. Pari autem constantia mors nec veniens per naturam