Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/582

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
441
PREMIÈRE ENNÉADE, LIVRE IX.

anima corpus relinquit solutum lege naturæ ; mori etiam dicitur, quum anima adhuc in corpore constituta corporeas illecebras philosophia docente contemnit, et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes exuitur passiones ; et hoc est quod superius ex secundo virtutum ordine, quæ solis phiiosophantibus aptæ sunt, evenire signavimus. Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus appetendam ; illam vero, quam omnibus natura constituit, cogi, vel inferri vel accersiri vetat, docens exspectandam esse naturam ; et has causas hujus aperiens sanctionis, quas ex usu rerum, quæ in quotidiana conversatione sunt, mutuatur.

Ait enim eos qui potestatis imperio truduntur in carcerem, non oportere inde diffugere, priusquam potestas ipsa quæ clausit, abire permiserit : non enim vitari pœnam furtiva discessione, sed crescere. Hoc quoque addit nos esse in dominio deorum, quorum tutela et providentia gubernamur ; nihil autem esse invito domino de his quæ possidet, ex eo loco in quo suum constituerat, auferendum ; et sicut qui vitam mancipio extorquet alieno, crimine non carebit ; ita eum qui finem sibi, domino necdum jubente, quæsiverit, non absolutionem consequi, sed reatum.

Hæc Platonicæ sectæ semina altius Plotinus ex sequitur. Oportet, inquit, animam post hominem liberam corporeis passionibus inveniri ; quam qui de corpore violenter extrudit, liberam esse non patitur : qui enim sibi sua sponte necem comparat, aut pertæsus necessitatis aut metu cujusquam ad hoc descendit aut odio ; quæ omnia inter passiones habentur[1]. Ergo, etsi ante fuit bis sordibus pura, hoc ipso tamen quo exit extorta sordescit. Deinde mortem debere ait animæ a corpore solutionem esse, non vinculum : exitu autem coacto animam circa corpus magis magisque vinciri ; et revera ideo sic extortæ animæ diu circa corpus ejusve sepulturam vel locum in quo injecta manus est pervagantur : quum contra illæ animæ quæ se in hac vita a vinculis corporeis philosophiæ morte dissolvunt, adhuc exstante corpore, cœlo et sideribus inserantur. Et ideo illam solam de voluntariis mortibus significat esse laudabilem quæ comparatur, ut diximus, philosophiæ ratione, non ferro ; prudentia, non veneno. Addit etiam, illam solam esse naturalem mortem ubi corpus animam, non anima corpus relinquit. Constat enim, numerorum certam constitutamque rationem animas sociare corporibus ; hi numeri dum supersunt, perseverat corpus animari ; quum vero deficiunt, mox arcana illa vis solvitur qua so-

  1. Voy. Enn. I, liv. ix, p. 141.