Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/535

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
394
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

ipsius intellectus est forma[1], semperque deinceps gradus inferior sub actu superioris gradus quasi formæ consistit et agit. Proinde Intellectus ipse divinus tum communis dicitur, quantum ipse individuus totusque est ubique, tum proprius, quantum a singulis animabus, singulis quoque propriisque modis accipitur[2]. Unde et diversi apud alias animas modi ratiocinandi sequuntur ; modi quoque imaginandi diversi. Intellectum vero, qui jam est forma quædam in anima non solum præsidens, sed et insita, nemo dixerit esse communem. Oculi sane multi multas referunt animas ; multi præterea visuales radii oculis naturaliter insiti varies intellectus animabus naturaliter insitos repræsentant ; unum vero commune Solis lumen ubique præsens Intellectum præfert divinum, animarum intellectuumque patrem. Lux tandem una Solis, in ipso Sole consistens, ipsum Bonum Mentis patrem nobis ostendit. Intellectus igitur animabus ingeniti, et si non unus sunt Intellectus, sunt tamen unum, scilicet unum secundum esse intellectuale, redditum actu intelligens ab uno Mentis illius lumine : in quo, velut in communi forma objectoque, sunt unum, quamvis etiam sint pro animarum multitudine multi. Sicut etiam et visuales radii seu visus pro numero oculorum numerati sunt, neque sunt unus, sunt tamen unus in uno lumine invicem concurrentes ; maxime vero viderentur unus, si in se ipsis exstarent sic ab oculis expediti, sicut intellectuales animæ restant a corporibus absolutæ. Hanc Platonis et Plotini sententiam Themistius Aristoteli et Theophrasto acommodare videtur, et Avicenna, Algazelesque sequuntur. Alexander autem in hoc convenit cum Plotino, quod præter unum Intellectum multos quoque nobis attribuit ; discrepat vero, quod hos multos asserit esse mortales. At Averrois cum Plotino consentit, intellectum omnem asserens immortalem ; dissentit vero, dum unicum nobis assignat. Tu vero accipe ab Alexandro quidem numerum intellectus humani, ab Averroë vero immortale omnis intelligentiæ munus, integramque habebis Plotini nostri sententiam. Proinde scito, de natura intellectus maxime omnium credendum esse Plotino, quem semper intellectu vixisse vita ejus et gesta scriptaque testantur. Id vero nunc admonuisse volo, ne te Alexander Averroisque perturbent. Concludit tandem, Nos, id est, Hominem esse proprie animam discursu utentem rationali, sive per universalia discurrat, sive per singula ; quæ vero superiora vel inferiora sunt ratione, esse nostra : illa quidem, quia nos semper inde pendemus ; hæc

  1. Ibid., § 8, p. 45.
  2. Ibid., § 8, p. 45.