Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/534

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
393
PREMIÈRE ENNÉADE, LIVRE I.

dici phantasia[1] solet, et accidentia solum percipit, plurimumque instincta ducitur naturali. Proinde Sensus omnis in hoc animali, et ad externa sensibilia pertinet, et ad passiones corpori ab externis illatas, quas persentit proxime, proprieque corpore patiente compatitur. Sensus autem, id est, Imaginatio superioris animæ[2] non ad sensibilia, sed ad subjecti animalis sensus sese dirigit ; non passiones corporis proxime sentit, sed compassiones sensuum statim animadvertit ; et omnino circa imagines, actiones, passiones sensus inferioris versari solet, neque perniciosam inde suspicit passionem, sed affectu quodam erga illum paterne sæpissime tangitur. Hactenus communis quædam in totum librum argumenti sit forma. »

2. Rapports de l’âme humaine avec les trois hypostases divines.

« Plotinus inquirit quomodo anima ad omnia tum superiora, tum inferiora se habeat ; sed primo quo pacte ad Intellectum divinum, animarum rationalium patrem, qui sic ferme præsidet animæ, sicut hæc animali. Scito autem ipsum Unum, sive ipsum Bonum, quod et summus est Deus, nullum habere respectum. Intellectum vero, Boni filium, apud Plotinum duos saltem respectus habere : primum prout est ab Uno, atque ita et ipsum esse unum ; secundum prout existit in se : itaque in multitudinem idearum derivatur, quas tamen omnes actu unico simul habet et conspicit. Animam deinde tres jam habere respectus : ab Intellectu enim cognoscendi vim habet ; sed hæc ipsa vis, ut proxime ex Intellectu pendet, ipsa quoque est intellectus, semperque patri continua, sub illius forma actuque semper cuncta simul intelligit ; ut autem pro natura Animæ capitur, jam tempore quodam, et a potentia in actum successione discurrit, ratioque et cogitatio nuncupatur, sicque rerum species videtur inter se disjunctas habere ; denique ut vergit ad animal, ex universalium ratione ad particularium imaginationem jam descendit. Sed hæc Animalis vita quatuor respectus subire videtur : prout enim ab anima, velut imago a substantia pendet, imaginationem habet ; prout in se aliquid est, in sensuum multitudinem derivatur ; quantum regit corpus, vitalem vim exercet ; quantum adhæret corpori parsque animalis evadit, passionibus obnoxia redditur. Vita igitur hæc est forma corporis ; anima vero potius animalis est forma ; intellectus, forma animæ. Deus quodammodo

  1. C’est l’imagination sensible, que Plotin appelle conception des choses fausses, § 9, p. 46.
  2. Ibid., § 7, p. 43.