Page:Pastoret - Ordonnances des rois de France de la troisième race, tome 15.djvu/357

Cette page n’a pas encore été corrigée

Louis XI,

à Tours,

Décembre

1461.

Suite des Lettres

de

Charles VII.

274 Ordonnances des Rois de France

locortim non rectores verissimi, sed pervasores atque rapaces, et esse velint reverendissimi. Propter ea libet nobis, liberalissimâ nostrâ magestate, eis qui hujusmodi sunt nostri codicem precepti usque quicquam pretendere, eosque ab hac malesuada tnten cione penitus excludere, ita ut nullus alius abhinc et in reliquum tempus illius ma j oris monasterii rector vel abbas esse présumât, nisi ille tantiim qui alterius monasterii sive basilice Sancti Martini, in qua etiam corpore quiescit, rector vel abbas extiterit, secundum quod in preceptionibus continetur Regum et in privilegiis sanctorum apostolicorum habetur insertum. Qtiidquid igitur de prefatis sepè nominati majoris monasterii jus fisci exhibere poterat, in nostra elemosina eidem concedimus monasterio, ut perpetuis temporibus ad peragendum divinum officium seu servicium fiat augmentum et supplementum, quatenus ipsis servis Dei qui ibi perpetuo famulantur, tam pro domino Odone gloriosissimo Rege quam etiam pro domino Roberto Rege serenissimo, pro nobis quoque ac cotijuge nostra, necnon pro Htigone dulcissimo abbate, et pro stabilitate totius regni à Deo nobis collati, immensam clemenciam Dei delectet jugiter exorare. Si quis autem in tantam prorumpere atiSus fuerit temeritatem ut hoc preceptum nostrum violare presumpserit, non solum ’in offensam nostram lapsurum, veriim etiam auri librarum triginta se noverit penâ multandum, ex quo duas partes rectores monasterii, tertiam vero jus fisci, recipiant. Et ut hec auctoritas inviolabilem obtineat effectum, et à fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius credatur ac diligentius conservetur, manu propriâ subterfirmavimus, et de bulla nostra solemniter insigniri jussimus. Sic signatum : Signum Rodulphi Regis serenissimi, R-F-S. Heribertus notarius, ad vicem Abbonis prcsulis necnon archicancellarii, recognovit. Datum nonis Octobris , anno domini Rodolphi serenissimi Regis decimo (a). Actum Compendio palacio in Sancti-Cornelii basilica, in Dei nomine feliciter. Amen.

Post quarum quidem exhibitionem licterarum nobis humillime supplicaverunt quatinus ipsas licteras benigne confirmare dignaremur. Nos igitur, ac tendentes devocionis integritatem et affectionis fervorem quos, ob reverentiam Dei et beatissimi Martini, sub cujus nomine illud erectum est monasterium, ad ipsos religiosos et idem monasterium .priscis à temporibus gessisse comperimus, cupientes eorum vestigiis inherere, et ipsos religiosos, qtii pro nostrorum predecessorum Regum nostraque salute divinis jugiter insistunt obsequiis, nostrâ regiâ liberalitate communire, ut missarum, oracionum et aliorum bonorum que in illo finduntur monasterio, participes effici mereamur, preinsertas licteras ac omnia et singula in eis contenta, eas et ea ratas et gratas habentes, volumus, laudamus, approbamus, ratiffeamus, et ex nostra certa scientia, speciali gratia, auctoritate regia, potestatis plenitudine, confirmavimus, et de novo concedimus, si sit opus, per présentes. Qiiocirca dilectis et fidelibus nostris consiliariis gentibus nostrum tenentibus et que fiitura tenebunt par lamenta, gentibus compotorum nostrorum, baillivo nostro ressortorum et exemptionum Turonic, Andegavie et Cenomanie, ceterisque justiciariis nostris presentibus et futuris, vel eorum locatenentibus, vel eorum cuilibet prout ad eum pertinuerit, mandamus, districtius injungentes, quatinus prefatos religiosos nostrâ presenti confirmacione, concessione et graciâ uti et gaudere pacifice et libere faciant et permictant, nil in contrarium actemptari vel innovari paciendo : quod si quid antè secùs à quocumque actemptatum vel innovatum fiterit, illud ad statum pristinum et debitum indi late revocent et reducant , seu revocari et reduci faciant, visis presentibus. Verum, quia, propter viarum pericula et alia discrimina, per loca in quibus forsitan presentibus licteris Note.

(a) La dixième année du règne de Raoul correspond à l’an 933.