Page:Ozanam - Œuvres complètes, 3e éd, tome 2.djvu/432

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

A Christo demonstratur
« Domino Donatus ;
« Ad sedem nunc producatur,
« Ut nobis a Deo datus
« Sit pater Donatus.
« Si est voluntas resistendi,
« Fiat vis eligendi »[1].


« Sicque factum est : licet multum renitendo, plurimumque repugnando resisteret ; inthronizatus tamen est, et presul sancte Fesulane ecclesie electus… Benedictione itaque pontificali consecratus, ita apparuit statim fore aptus ac devotus, ac si ad officium quod noviter ascenderat jugiter prefuisset. Erat enim largus in elcemosynis, sedulus in vigiliis, devotus in oratione, precipuus in doctrina, paratus in sermone, sanctissimus in conversatione.

« Ipse enim omnibus vite sue diebus nunquam animum otio dedit, quin non aut orationi insisteret, aut lectioni incumberet, aut utilitalibus Ecclesie describeret, seu etiam scemata metrorum discipulis dictaret, vel in rébus ecclesiasticis insudaret, necnon in sollicitudinibus viduarum

  1. La rime revient avec la même régularité dans la prière du saint pour un enfant enlevé par des loups
    « O Pater et Nate — Spiritus et Alme, — Nostri succurre meroris — et miserere nobis. — Tu qui per crucis vexillum exclusisti, mortem vetiti ligni, — et hoc demonstrasti signum — in redemptione captivorum dignum, — ut crucifigentes corpora, – animas erigerent ad ethera : — ne patiaris tibi assignatos Christo — devorari ab hoste sevissimo, — ne quem confirmavi chrismate sanctissimo — permittas gluttiri a lupo rapacissimo. »