Page:Ozanam - Œuvres complètes, 3e éd, tome 2.djvu/429

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

seu etiam quam amica sit pacis, breviter idem iste beatus Donatus versificando collaudat ita describens :

Finibus occiduis describitur-optima tellus,
Nomine et antiquis Scottia scripta libris ;
Dives opum, argenti, gemmarum, vestis et auri,
Commoda corporibus, aere, putre solo.
Melle fluit pulcris et lacte Scottia campis,
Vestibus atque armis, frugibus, arte, viris.
Ursorum rabies nulla est ibi : saeva leonum
Semina nec unquam Scottica terra tulit,
Nulla venena nocent, nec serpens serpsit in herba ;
Nec conquesta canit garrula rana lacu’:
In qua Scottorum gentes habitare merentur,
Inclyta gens hominum milite, pace, fide[1]

In hac enim Beatus Donatus, suorum civium prosapia nobilium parentüm progenitus, et ab ipsis pene crepundiis totus fide catholicus, animus vero litteris deditus, et erga Christi cultores devotus, in tantum ut, infra breve coevum, suis natu majoribus excelsior doctrina foret effectus. Hauriebat denique sitibundo pectore fluenta doctrine, que postea eructaret congruenti tempore mellito gulture, juxta illud : Eructavit cor meum verbum bonum Corroboratus ergo in timore Domini, cepit peregre proficiscendi amor innasci, ita ut patriam parentesque desereret et Domino soli adhaereret.

  1. Ces vers sont cités par Moore (History of Ireland, I, 311, édition de Paris), qui rapporte le pèlerinage de Donatus et son élévation
    au siége épiscopal. La Vie, inédite que je publie s’accorde
    parfaitement avec le récit très-court d’Ammirato (Vescovi di Fiesole).