Page:Oingt - Oeuvres de Marguerite d Oyngt.pdf/59

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
18

ante et retro, qui nitentur quantum poterunt temptare me : unus temptabit me contra fidem, alter de vana gloría, alter cupiet facere desperare.

Domine dulcis, quid faciam ego aut quo deveniam in illa hora terribili, hoc est in fine meo (sic) et in die judicii ? Domine dulcis, quid faciam tunc ? in quibus manibus pones me, aut in quo hospicio hospitaberis me ?

Domine dulcis, precor te et requiro propter mifericordiam tuam ut me respicias in illa hora illis oculis piis quibus respexisti dominum meum beatum Petrum, et mihi tradas scutum sancte fidei tue et signum sancte Passionís tue. Et precor te ut mihi dones tam firmam perfeverantiam ut ſim extra omnem timorem et omnem dubitationem.

Et te precor, dulcis Domine kare, ut ita veraciter sicut ego dilexi tuam dulcem matrem super omnia post te, ut velis quod ipsa sit mihi presens in illa ohra, quando anima mea discedet a corpore, ita ut dyabolus non possit accedere ad me.

Et precor te ut mihi des virtutem et gratiam in illa hora quod ego possim invocare te ac reclamare, et animam meam tibi recommendare, sicut ex bono