Page:Oingt - Oeuvres de Marguerite d Oyngt.pdf/55

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
14

per unam diem forte vel per unam noctem, et tu, pulcher Domine dulcís, propter me ſuisti vexatus non una nocte vel uno die solum modo, immo laborasti plus quam xxx annis. Ha ! pulcher Domine dulcis, quam amare laborasti pro me tota vita tua ; sed quando tempus appropinquabar quo parere debebas, labor ſuit tantus quam sudor tuus sanctus fuit ut gutte sanguinis, que per corpus tuum decurrebant usque ad terram.

Et cum pessimi traditores cepissent te, unus dabat tam magnam alapam quod facies remanebat tota nigra; et postea incipiebant irridere te et flectebant genua coram te pura irrisione, et salutabant te et dicebant : ave rex Judeorum.

Ha ! pulcher Domine Deus, ipsi non poterant se saciare tormentis tuis, et certe bene hoc ostenderum cum post hec omnia te ligaverunt ad quamdam columpnam, ubi tam districte te verberaverunt, quod videbatur quod esses excoriatus ita eras sanguine coopertus ; et postquam ita verberaverunt te, posuerunt in tuo tenero capite quamdam coronam de spinis que perforabant tibi vitalia et oculos.

Ha ! Domine dulcis Jhesu Criste, quis vidit unquam ullam mulierem sic partu laborare ! Sed