Page:Oingt - Oeuvres de Marguerite d Oyngt.pdf/43

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
2

parentis. Et in illa cogitatione cepi tantum pavorem et tantum dolorem, quod cor mihi deſicere videbatur ex toto, propter hoc quod nesciebam utrum essem digna salute an non. Postea, cum audivi versiculum introitus quam David psallebat ita dulciter Domino dicens : " Diligam te, Domine, et cetera, " cor meum fuit totum aleniatum, quia recolui dulcis repromissionis quam Dominus facit amicis suis cum dicit : " Ego diligentem me diligo, " quia bene sciebam quod ipse est tam bonus et tam mittis, quod nunquam permittit perire eos qui diligunt illum.
Et postquam consideravi magnam dulcedinem et misericordiam que est in ipso, projeci me totam extensam coram precioso corpore ejus plenam magno dolore, et petii et eum rogavi humiliter ut daret mihi quod sciebat mihi esse necessarium.
Tunc ipse, totus plenus dulcedine et pietate, visitavit me per suam gratiam sine mora, quia dedit mihi suam dulcem consolationem et donavit mihi tam magnam voluntatem bene faciendi, quam mihi videbatur quam essem tota mutata et renovata. Postea surrexi et posui me, flexis genibus, coram Domino et feci ei conſessionem