Page:Nicolet - Le Martyr de Futuna.djvu/436

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
380
VIE DU BIENHEUREUX P.-L.-M. CHANEL

rentur. Præterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illo recitetur Officium et Missa de communi martyrum, cum orationibus propriis, juxta rubricas Missalis et Breviarii Romani per Nos approbatis. Ejusmodi vero Officii recitationem, Misssæque celebrationem fieri concedimus intra fines tum diœcesis Bellicensis, tum Vicariatus Apostolici Oceaniæ Occidentalis, itemque omnibus in templis religiosarum domorum Societatis Mariæ ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare teneantur die XXVIII mensis Aprilis ; et quod ad Missas attinet ab omnibus sacerdotibus tam sæcularibus quam regularibus ad Ecclesias in quibus festum agitur, confluentibus. Denique concedimus ut solemnia Beatificationis Venerabilis Dei famuli Petri Aloisii Mariæ Chanel supradictis in templis celebrentur cum Officio et Missis duplicis majoris ritus ; quod quidem fieri præcipimus die per Ordinarium definienda intra primum annum postquam eadem solemnia in Aula superiori porticus Basilicæ Vaticanæ celebrata fuerint. Non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut harum litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Præfecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam judicialibus habeatur, quæ nostræ voluntatis significationi, hisce litteris ostensis haberetur. Datum Romæ, apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI Novembris MDCCCLXXXIX, Pontificatus Nostri Anno decimo secundo.

M. Card. Ledochowski.