Page:Michelet - Œuvres complètes Vico.djvu/206

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

rumque commerciis celebratissima fuit. Sub limis Galilæus Venerem corniculatam observavit, et de mundano systemate admiranda detexit. Observavit ingens Cartesius lapidis funda jacti motum, et novum systema physicum est meditatus. Christophorus Columbus ventum ab occidentali Oceano in os sibi adspirantem sensit ; et eo Aristotelis argumente, ventes a terra gigni, alias ultra Oceanum esse terras conjecit, et novum terrarum orbem detexit. Magnus Hugo Grotius, unum illud Livii dictum Sunt quædam pacis, et belli jura, graviter advertit ; ac De jure belli et pacis admirabiles libres edidit ; a quibus si aliqua expunxeris, incomparabiles non immérité dixeris. Quibus illustribus argumentis, quibus exemplis amplissimis, adolescentes ad optima maxima nati, mente heroica, ac proinde magno animo litterarum studiis incumbite ; integram sapientiam excolite, rationem humanam universam perficite : divinam fere vestrarum mentium celebrate naturam : æstuate deo, que pleni estis : sublimi spiritu audite, legite, lucubrate : herculeas subite ærumnas ; quibus exantlatis, ab vero Jove Opt. Max, vestrum divinum genus optimo jure probetis : atque adeo vos heroes asserite, aliis genus humanum ingentibus commodis ditaturi. Quæ amplissima in universam humanam societatem mérita facili negocio et divitiæ, et opes, et honores, et potentia in hac vestra republica consequentur : quae tamen si cessaverint, non manebitis : et cum Seneca, æquo anime, hoc est, non elato, si advenerint, excipietis ; nec demisse, si abierint, resignabitis stultæ furentique fortunæ : et contenti eritis eo divine, et immortali bénéficie, quod Deus Opt. Max., qui nobis, ut principio diximus, in