Page:Michelet - Œuvres complètes Vico.djvu/205

Cette page a été validée par deux contributeurs.

quod olim Mutius, Civis, romanus sum, sed, quod multo est grandius, magnificentiusque, Mundi civis sum, potest dicere, nisi solus sapiens, qui de rebus superis, inferisque, divinis, humanis, universis vera cogitare, et disserere sciat ?


(1732. De mente heroica)… — Ne vos incautos iste sive invidus, sive ignavus circumveniat rumor : hoc beatissimo sæculo, quæ in re litteraria effecta dari unquam potuerant, jam omnia absoluta, consummata, perfecta esse, ut in ea nihil ultra desiderandum supersit. Falsus rumor est, qui a pusilli animi litteratis differtur. Mundus enim juvenescit adhuc ; nam septingentis non ultra ab hinc annis, quorum tamen quadringentos barbaries percurrit, quot nova inventa ? quot novæ artes, quot novæ scientiæ excogitatæ… Quo modo tam repente humani ingenii natura effœta est, ut alia inventa seque egregia sint desperanda ? Ne despondeatis animum, generosi auditores ; innumera restant adhuc, et forsan his, quæ numeravimus, majora et meliora. In magno enim naturæ sinu, in magno artium imperio ingentia humano generi profutura bona in media posita sunt, quæ hactenus jacent neglecta, quia hactenus ad ea mens heroica animum non advertit. Magnus Alexander in Ægyptum delatus uno suo magno oculorum obtutu isthmum vidit, qui Erythræum a mari Mediterraneo dividit, et qua Nilus in Mediterraneum effluit, et Africa Asiaque continentur ; et dignum reputavit, ubi suo nomine urbem fundaret Alexandriam ; quæ statim et Africæ, et Asiæ, et Europæ, totius Mediterranei maris, et Oceani, India-