Ouvrir le menu principal

Page:Michelet - Œuvres complètes Vico.djvu/204

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


avec laquelle Vico maniait cette langue, surtout comme langue du droit.

(Hostem hosti infensiorem quam stultum sibi esse neminem). — « Homo mortali corpore, ait Deus, æterno animo esto : ad duas res, verum et honestum, sive adeo mihi uni nascitor : mens verum, falsumque cognoscito : sensus menti ne imponunto : ratio vitæ auspicium, ductum, imperiumque habeto : cupiditates rationi ancillantor : ne mens de rebus ex opinione, sed sui conscia judicato : neve animus ex libidine, sed ratione bonum amplectitor : bonis animi, artibus æternam sibi nominis claritudinem parato : virtute, et constantia humanam felicitatem indipiscitor : si quis stultus sive per luxum, sive per ignaviam, sive adeo per imprudentiam secus faxit, perduellionis reus sibi ipse bellum indicito. »

… Talibus stulti oppugnati armis, tanta vi debellati, quam amplissima, et pulcherrima privantur urbe ? Ea nimirum, quam non aratro designati ambiunt muri ; sed flammantia cœli mænia circumdant : quæ non mutabili lege fundata est ; sed aeterno regitur jure : in qua non municipale sacrum, sed cœlum, sidereum Dei Opt. Max. templum, reseratur. Ejus urbis civitas non nisi Deo sapientibusque communis est : quando ejus juris communionem non principali beneficio, non liberis, non nave, non militia homines, sed sapientia consequuntur. Etenim (attendite, per vestram fidem) jus, quo haec maxima civitas fundata est, divina ratio est, toti mundo, et partibus ejus inserta, quæ omnia permeans mundum continet, et tuetur. Hæc in Deo est, et sapientia divina dicitur ; a solo sapiente cognoscitur, et sapientia humana appellatur. Quis igitur non,