Page:Lescornay - Mémoires de la ville de Dourdan, 1624.djvu/76

Cette page a été validée par deux contributeurs.
60
Memoires

matri noſtræ quatuor millia quingentas libras pariſienſes annui redditus in tribus compotis noſtris, tertiam partem in quolibet, annis ſingulis capiendas, & poſt deceſſum eius prædicta omnia ad nos & hæredes noſtros libère reuertentur, hoc excepto quod ipſa dare poterit vſque ad octingentas libras pariſienſes annui redditus, vel in eleemoſinam, vel vbi voluerit, computatis tamen centum libris annui redditus, quas centum libras pariſienſes nos & ipſa contulimus Abbatiæ monialum Cyſtercienſis Ordinis iuxta Pontiſaram ſitæ, capiendas apud Mellentum. Ipſa autem domina & mater noſtra nobis conceßit penitus & quitauit Exolduum, feodum Craceum, feoda Bytureſij, quæ tenuit Andræas de Caluigniaco, quæ habuerat in matrimonio ex donatione Ioannis quondam Regis Angliæ : Quod vt perpetuæ ſtabilitatis robur obtineat præſentem paginam