Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/42

Cette page n’a pas encore été corrigée

28 (Einleitung. Lingua rationalis. Primum id agendum est ut ostendatur, quomodo ex aliis linguis in hanc transferri possit oratio. In hunc usum condenda erit Grammatica linguarum generalis, et speciatim Latina. Nam cum Latina sit hodie lingua scientiarum in Europa, sufficit ex Latina lingua aliquid in Linguam rationalem transferri posse. Grammaticae autem generalis tantum pars est Grammatica Latinae vel alterius cujusque linguae, quatenus regularis est et anomalis caret. Itaque omnes omnium linguarum Grammaticae regulares sunt tantum partes speciminave Grammaticae pbilosophicae eo discrimine, quod aliqua lingua caret quibusdam flexionibus et variationibus et compendiis exprimendi quas altera habet; nonnullae etiam linguae quasdam significationes in alia diversas et forte in aliis etiam flexione distinctas sub una flexione comprehendunt; ita Germani vocativum a nominativo flexione non distinguunt.*) Genera masculinum et foemininum et commune et neutrum et omne sunt Grammaticae pbilosophicae, sed irregulare est in plerisque linguis, quod voces quasdam ad foeminas referunt, alias ad mares quae tamen nihil cum bis commune habent. Nostro autem instituto sufficit Grammaticam tantum Latinam regularem, id est Grammaticae universalis eam partem quae in Latina exhibetur, tradere, quia latine scientibus scribimus, et facile est homines invenire qui alias linguas transferunt in Latinam. Anomala autem Latina omitto, hoc unum admonens ut Versionis in linguam rationalem instituendae causa prius loco verborum Latinorum exhibitorum constituatur eorum ut ita dicam paraphrasis seu versio ejus modi quae nihil anomalum habeat. Ita pro: Dominus indiget eorum, dicemus: Dominus vult eos habere, quia sine ipsis aliquid necessarium efficere non potest. Ubi vides me pro indigere coactum substituere definitionem, quia synonymum anomalia carens non succurrit. Itaque et postea in definitionibus, si absolutae esse deberent et omnem perfecte linguam exprimere, etiam deberent phrasium et expressionum anomalarum praescribi definitiones. Id tamen plerumque opus non est, quia non difficile παραφράζειν. Seclusis anomalis jam translatio instituenda est, ubi jam non amplius phrasium (quod pro

  • ) Leibniz hat am Rande des Manuscripts bemerkt: Omnes flexiones omniaque compendia omnium linguarum adhiberi possunt in lingua rationali. Vide Georgianam (?) in Diario italico. Interim tamen initio id forsan necesse non est ad ratiocinandum, ad elegantiam et applausum omnino.