Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/283

Cette page n’a pas encore été corrigée

De modo perveniendi ad veram Corporum Analysin.

Itaque accuratissima ratiocinatione instituta quaerendae sunt qualitatum causae formales et generales, quae scilicet omnibus hypothesibus sint communes, et instituendae accuratae sed generales possibilium modorum dinumerationes, ut in pondere, elastro, lumine seu calore, frigore, liqui- ditate, firmitate, tenacitate, volatilitate, fixitate, solubilitate, praecipi- tatione ex menstruo, crystallisatione. Has analyses si combinemus cum experimentis, quaenam in quolibet subjeclo cujusque qualitatis sit causa, deprehendemus. Haec autem per definitiones et linguam philo- sophicam egregie fient.