Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/278

Cette page n’a pas encore été corrigée

264 Quid Sit Idea. est ; ex sola contemplatione habitudinum exprimentis possumus venire in cognitionem proprietatum respondentium rei exprimendae. Unde patet non esse necessarium, ut id quod exprimit simile sit rei expressae, modo habitudinum quaedam analogia servetur. Patet etiam expressiones alias fundamentum habere in natura, alias vero saltem ex parte fundari in arbitrio, ut sunt expressiones quae fiunt per voces aut charaeteres. Quae in natura fundantur, eae vel similitudinem aliquam postulant, qualis est inter circulum magnum et parvum, vel inter regionem et regionis tabulam geographicam ; vel certe connexio qualis est inter circulum et ellipsin quae eum optice repraesentat, quodlibet enim punctum ellipseos secundum certam quandam legem alicui puncto circuli respondet. Imo circulus per aliam figuram similiorem in tali casu male repraesentaretur. Similiter omnis effectus integer repraesentat causam ple- nam, possum enim semper ex cognitione talis effectus devenire in cogniti- onem suae causae. Ita facta cujusque repraesentant ejus animum, et Mundus ipse quodammodo repraesentat DEUM. Fieri etiam potest ut ea sese mutuo exprimant quae oriuntur ab eadem causa, exempli causa gestus et sermo. Ita surdi quidam loquentes non ex sono, sed ex motu oris in- telligunt. Ideam itaque rerum in nobis esse, nihil aliud est, quam DEUM, auto- rem pariter et rerum et mentis, eam nienti facultatem cogitandi impressisse, ut ex suis operationibus ea ducere possit, quae perfecte respondeant his quae sequuntur ex rebus. Etsi itaque idea circuli non sit circulo similis, tarnen ex ea veritates duci possunt, quas in vero circulo experientia haud dubio esset conßrmatura.