Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/199

Cette page n’a pas encore été corrigée

XL 185

nere nos voluisse, latere in nostro intellectu arcanum longe majus, cujus hae tantum umbrae essent.

Faclum est autem nescio quo fato, ui ego adhuc puer in has cogita- tiones Inciderem, quae ut solent primae inclinationes , postea semper altis- siine infixae menti haesere. Duo mihi profuere mirifice (quae tamen alioqui ambigua ei pluribus noxia esse solent) : primum quod fere essem autoot- SaxToi ;, alterum quod quaererem nova in unaquaque scientia, ut primum eam attingebam^ cum saepe ne vulgaria quidem satis perccpissem. Scd ila duo lucratus sum : primum ne animum inanibus et dediscendis imple- rem, quae autoritate potius docentium quam argumentis recepta sunt ; alte- rum ut ne ante quiescerem qu^m ubi cujusquc doctrinae ßbras ac radices essem rimntus et ad principia ipsa pervenissem, unde mihi proprio marte omnia quae tractabam, invenire liceret.

Cum ergo a lectione historiarum (qua ab infantia mire fueram delcc- tatus] et a styli cura (quam ego in prosa ligataque ea facilitate exercueram ut vererentur praeceptores ne ad has delicias obhaerescerem) traductus essem ad logicam et phiiösophiam, tum ego ut primum aliquid in bis rebus intelligere coepi, Di boni, quam mullas statim chimaeras in meo crebro natas chartis illevi, quas subindc proponebam praeceptoribus mirantibus. Inter alia dubitationem aliquando movebam de praedicamentis. Dicebam enim quemadmodum haberentur praedicamenta seu classcs notionum sim- plicium, ita debere haberi novum praedicamentorum genus, in quo et pro- positiones ipsae seu Termini complexi ordine naturali dispositae haberen- tur ; scilicet demonstrationes tunc nee per somnium cognoveram et nescie- bam hoc ipsum, quod ego desiderabam, facere Geometras, qui propositiones eo ordine coilocant, quo una ex alia demonstratur. Itaque vana quidem erat mea dubitatio, sed cum ei non satisfacerent praeceptores, ego novitate cogitationes prosecutus, moliebar condere hujusmodi praedicamenta Termi- norum complexorum seu propositionum. Cui studio cum intentius incum- berem, incidi necessario in hanc contemplationem admirandam, quod sci- licet excogitari posset quoddam Alphabetum cogitationum humanarum, et quod literarum hujus Alphabeti combinatione et vocabulorum ex ipsis fac- lorum analysi omnia et iuveniri et dijudicari possent. Hoc ego deprehenso mirifice exsultavi, pueriH quidem gaudio, nam tunc rei magnitudinem non satis capiebam. Sed postea, quanto majorem in rerum cognitione progres- sum feci, ego magis confirmatus sum in consilio rem tantam prosequendi.