Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/49

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

(Einleitung.

37

natur causa libera, nunquam sunt nécessitantes, atquo eatenus indifferentia sive Gontingentia in illis salva manet.

Itaque nec peccatum originale, nec aliae nostrae pravae dispositiones faciunt, ut necessarius sit peccandi actus, etsi tanta sit nostra ad peccandum inclinatio, ut certum sit immunes nos a peccando non fore, nisi divina gratia retineamur.

Vfcissim nec gratia Dei quantacunque libertatem nostram tollit, aut nobis bonae actionis necessitatem imponit, cum dicendum sit, Deum quoque et Angelos et animas beatas libere agere, etiam cum maxime ad bonum inclinantur.

Peccatum actuale hominis, quomodo a Deo non permittatur tantum, sed et gubernetur, et quomodo ad realitatem ejus concurrat Deus, supra explicatum est.

Hactenus de natura, nunc de Gratia qua opus est tam ad bonos actus juvandos, quam ad malos coercendos.

Auxilia Gratiae duplicia sunt, externa et interna. Externa sunt circumstantiae, quae ut quibusdam sunt auxilia ad peccandum, ita aliis ad virtutem. Gonsistuntque in sorte nascendi, educatione, conversatione, casibus vitae, quibus fit ut alii aliis agant, feliciores reddantur, non tantum in rebus humanis, sed etiam in spiritualibus atquo divinis. In his dispensandis agnoscunt Theologi nostri tô paôoç Pauli. Et licet credibile sit saepe eos per externa adversa infelices fieri, qui male usuri fuissent etiam favorabilibus circumstantiis, generaliter tamen tale aliquid pro certo pronuntiari non potest ; quis enim affirmet, omnes qui inter populos remotos Christi expertes periero, damnandos fuisse, nullumquc ad veram conversionem fuisse perventurum, si perinde ac aliis populis lux illic Evangelii accensa fuisset. Gratia interna consistit in mentis illuminatione et voluntatis directione ; utraque perficitur attentione animi ad sua officia, quae maximum est divinae gratiae donum. Plerumque enim homines non ignoratione peccant, sed quia quae norunt, non satis ad animum revocant, cum maxime opus erat. Gratia rursus distinguitur in sufficientem volenti, id est si modo quis velit, et efficacem ad volendum.

Et hic valde verisimile est sufficientem gratiam omnibus dari, etsi nobis non semper perspectae sunt Dei viae, quemadmodum enim Theologi nostri fidem infantibus agnoscunt datam in baptismo, etsi nulla ejus rei