Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/45

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Einleitung.

33

amioôs suos duello confligere velle. Huic certe impediendi mali causa accurrere ad eos fas non foret. Eodem modo fieri aliquando posset, ut princeps peccatum subditi non esset impediturus nisi peccato suo, quo casu utique necessaria peccati alieni permissio foret. DEUS qui peccare non potest, morali quadam necessitate suae sapientiae bonilatisque ad optimum agendum eligendumque obligatur, ejusque intermissio omni peccato creaturae pejor foret, quia divinam perfectionem impugnaret. Nam minus bonum habet rationem mali. Itaque quod DEUS peccatum permisit, non alia esse ratio potest, quam quod salva sapientia sua non potuit non permiftere, quoniam scilicet inter innumeros Mundos possibiles optimum eligit, in hoc autem malum aliquod culpae involvebatur, quod nos utique a posteriori seu ab eflectu judicamus, vel ideo quia permisit.

Et proinde judicare debemus, etsi possibiles fuissent mundi, a quibus peccatum abfuisset, eos tamen in summa, omnibus computatis noslro mundo perfectione inferiores fuisse, in quo pictura per umbras, harmonia per dissonantias apte admissas, exaltata est.

Peccatum ergo Voluntatis divinae permissi vae objectum est, non ut finis, imo nec ut medium, sed tantum ut conditio sine qua non poterat optimum obtineri, seu tanquam id quo non admisso Deus sapientiae bonitatique suae summae non satisfecisset.

Hinc patet, originem mali ultimam non in voluntate divina quaeri debere, sed in originali imperfectione creaturarum, quae ideali ratione continetur in veritatibus aeternis, objectum internum constituentibus divini intellectus, neque malum adeo ab optimo rerum systemate possibili excludi potuisse.

Caeterum Deus ita permittit peccatum, ut non ipsius, sed peccantium sit culpa, neminemque ad peccandum destinat, sed tantum peccaturum aliquando non impedire decernit, neque ideo pro complice peccati haberi debet, quando per sapientiae supremae leges impedire nec debebat. Quodsi ergo, ut ostendimus, unica legitima permittendi peccati causa tunc adest, cum non debet non permitti, facile apparet, minime probari posse superlapsariorum quorundam rationes, qui Deum permisisse lapsum putant, ideo tantum ut haberet in quorum poena justitiam, aut in quorum venia misericordiam ostenderet. Nisi enim majores rationes Deum movisifl. 3