inde scripta de causa Cartesiana, et sectariae in universum philosophiae incommodis. Sed cum omnia libri mensuram non satis implere viderentur, cogitavi an possent aliquando censurae Tuae assui, ubi rursus ederetur: purpurae, fateor, vilis pannus; sed habent tamen et mediocria usum ali¬ quando, pro captu scilicet vario ingeniorum. Quodsi Tibi consilium non malum videtur, mittam mea qualiacunque, et judicio tuo subjiciam. Coe¬ pisti restituere Veteribus decora sua, et libertatem philosophandi nostris, et praeclare ostendisti, quam fallantur, qui, ignaviae suae litantes, com¬ pendiosam in uno quamvis magno scriptore sapientiam, vel potius sapiendi jactantiam quaerunt, non exiguo rei literariae damno, cui obviam ire pu¬ blice interest. Sane ostendi reapse in ipsa Geometria, ubi regnare vide¬ batur Cartesius, methodum ejus tantum ad faciliora porrigi, problemata autem majoris momenti aliis fere artibus indigere, quarum et specimina a me sunt prolata ; quae notari operae pretium fuit, non ut sperneretur is qui nimia pollicitus est, sed ne deciperentur lectores, et quasi praeoc¬ cupati inveniendi palma a vero studiorum labore averterentur.[1]
- ↑ Ohne Schluß und ohne Datum.