Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/29

Cette page n’a pas encore été corrigée

Quare nec illorum voces probo, qui omnem exuunt antiquitatis reve¬ rentiam, et de Platone atque Aristotele, velut dc miseris quibusdam So¬ phistis, loquuntur, quos si legissent attentius, aliter de maximis viris sen¬ tirent. Nam Doctrina Platonis metaphysica et moralis, quam pauci ex fonte hauriunt, sancta est reclaque, ct quae de ideis aeternisque veritatibus habet, admiranda : Aristotelis autem Logica et Rhelorica et Politica maximae sunt utilitatis in vita, si in praestans ingenium et usu excultum incidant: sed et eum in physicae acroaseos libris veram continui notionem vindicasse a plausibilibus Atomislarum erroribus, quantivis pretii est. Denique qui Ar¬ chimedem et Apollonium intelliget, rcccnliorum summorum Virorum inventa parcius admirabitur. [1]


V.
Leibniz an Huet.


Valde dolui, 1 i teras meas et male et sero ad Te perlatas esse, eoque magis bonitatem tuam agnosco, qui non incondite tantum scriptis, sed et nihil amplius ad rem pertinentibus, humanissime respondisti[2]; nam de opere tuo velut edendo loquebantur, cum tamen prodiisset dudum, quo tempore Tibi redditae sunt. Ipsum opus mature perlatum est ad Serenissimum Principem meum; ita enim rem institueram, ut neminem facile ante nos in Germania id nactum putem, idque non meo tantum studio, sed et ipsius Principis jussu, qui miro ejus videndi desiderio dudum flagrabat. Et sane accepti libri potissima inspexit ipse, reliqua mihi majore stu¬ dio legenda delegavit: neque ulla unquam mandata jucundius implevi. Quantus enim illic, Di boni, thesaurus eruditionis! quis delectus, quae col¬ ligendi pariter atque ordinandi felicitas. Ea enim est ubertas rerum, ut materiam a multis annis comportasse videaris; ea porro est omnium ex se sponte nascentium conjunctio, ut uno quasi animi impetu, solo memoriae subsidio, scripta videri possint. Reliquisti certe opus immortale, magnoque

  1. Der Schluß fehlt.
  2. Der hier angezogene Brief Huet's ist nicht vorhanden.