Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/28

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

16

fieibni) an ÿuet.

Haec quoties mecum cogito, toties doleo, illam eruditorum’familiam, quos Criticos vocant, quae custodiendis monumentis in Republica litoraria praefecta est, imminui admodum, ut metus sit, ne aliquando exstinguatur. Florebat ea sub initium hujus seculi, et propemodum sua foecunditate laborabat, neque eruditus habebatur, nisi qui ingeminaret illud : Deleo, corrigo, ego habeo antiquum Codicem, hunc locum librarii corrupere ; quod studii genus, si dicendum quod res est, controversiis de religione alebatur, nullum enim malum est, cujus non sit aliquis fructus. Nam cum de scripturae sensu, de consensione veterum, de genuinis et supposititiis libris, crebro esset disputandum, nec de sacris scriptoribus cujusque aevi in tanta rerum connexione judicari posset, nisi ab eo, qui in omni monumentorum genere esset versatus, nihil in Bibliothecis intactum relictum est. Rex ipse Magnae Britanniae Iacobus, et Ecclesiae pariter ac Reipublicae Principes Viri disceptationibus illis exercebantur pene ultra modum. Sed cum denique disputationes in bella erupissent, et tanto sanguine fuso, tantis clamoribus nihil profici prudentiores viderent, facta pace taedium harum quaestionum atque literarum multos cepit.

Ex eo incipit nova quaedam studiorum periodus, cum in Italia Galilaeus, in Anglia Baconus et Harvaeus et Gilbertus, in Gallia Cartesius et Gassendus, in Germania unus illis opponi dignus Ioachimus Iungius pràeclaris quibusdam sive inventis sive cogitatis ad spem naturae per mathematicas artes cognoscendae homines vocassent. Est enim in his studiis dulcedo mirifica et promta utilitas. Nolo nunc dicere, in quo mihi hodieque peccari videatur, et qui fiat, ut magnorum autorum discipuli tantis praesidiis adjuti nihil memoratu dignum praestent ; non est enim hujus loci ea disquisitio ; hoc unum nunc observare satis est, ex eo tempore studium antiquitatis et eruditionem solidam passim in contemtum adduci, usque adeo ut nonnullos * pudeat autores laudare, partim ne non ex ingenio scripsisse videantur, partim ut ignaviae suae faveant ; cum tamen in rebus facti necessarius sit usus testimoniorum, nisi extemporaneam scriptionem accuratae tractationi praeferamus. Itaque ne ista negligenliae labes serpat longius, admonendi sunt homines, exemplo egregii operis Tui, Religionis intéresse, ut vera eruditio conservetur ; idque praeclare monuit vir doctissimus Mericus Casaubonus, Isaaci filius, scriptis non ita dudum sermone Anglico libellis eruditis, in quibus non sine causa male ominatur pietati, si naturae tantum indagandae dediti, antiquitatis studium et bonas literas negligamus.