Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/533

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

5202cibni3 an bm flåofics.

mena realizante, quae est in re terrena, substituto realizante phaenomena in re coelesti. llaque non puto, me a doctrina scholarum circa substantias corporeas abire, nisi in hoc uno, quod verae substantiae sive simplicis sive compositae générationem et corruptionem tollo, quia nec necessarias nec explicabiles esse reperio, alque ita philosophiam islam innumeris diificultatibus libero. Sed ita substantiam corpoream seu compositam restringo ad sola viventia, seu ad solas machinas naturae organicas. Caetera mihi sunt mera aggregata substantiarum, quae appello substantiata ; aggregatum vero non constituit nisi unum per accidens.

Ad ea, quae de punctis Zenoniis dixisti, addo, ea non esse nisi terminos,

  • itaque nihil componere posse : sed et monades solae continuum non

component, cum per se careant omni nexu, quaelihet monas est tanquam mundus séparatus. At in matéria prima (nam secunda aggregatum est) seu in passivo suhstantiae compositae involvitur continuitatis fundamentum, unde verum oritur continuum ex substantiis compositis juxta se positis, nisi à Deo supernaturaliter tollatur extensio, ordine inter coexistentia illa quae se penetrare censentur sublato. Et hoc sensu iortasse dixi, extensionem esse modificationem matériae primae, seu iormaliter non-extensi. Sed hoc genus modalitatis medium est inter attributa essentialia et accidentia, consistit enim in attributo naturali perpetuo, quod non nisi supernaturaliter mutari potest.

Credebam ego et pro certo tibi scripseram, Lamindum Pritanium esse Bernardum Trevisanum, Nobilem Venetum. Sed hoc nuper in duhium vocavit Diurnalista Batavus, qui Ludovicum Muratorium, Comachiensibus pro Mutinae Duce scriptis notum, auctorem facit.

Quod hominem in conversione glaciei quae irangitur comparavi, accipiendum est pro natura cujusque subjecti. Resistentia, quae in homine per gratiam séparatur, est vitalis, cum consistat in praejudiciis intellectus et passionibus voluntatis.

Rogo, ut data occasione salutandi Domini de Cochenheim, et rerum Sinensium et Japonensium, atque etiam R. P. Fonsecae mihi conciliandi memor esse velis. Circa libros ob absentiam Aulae nunc mandata tardius habentur, praesertim cum Begem primariosque Ministros speremus. Cogitavi aliquando quid uni ex vestris dicendum forêt, qui omnem substantiam compositam, seu omne realizans phaenomena, tanquam superfluum tollere vellet. Hoc posito, substautia corporis ipsius consisteret in