Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/521

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

508 Sîciimiå an beê fioficfl.

cxxv.

2eilmi¿ au beê Qîoffeê.

Magnoperé*) gaudeo te valere, et rem, ut soles, pulchre gerere. Ego literas tuas accipiens commodum absoh/i dissertationem de Theologia Sinensium naturali, Gallico sermone couscriptam in gratiam amici Galli, viri insignis nec partibus addicti, in qua de Deo, Spiritibus et anima humaua ex Sinensium doctrina ago ; utorque illis ipsis auctoritatibus, quas Nicolaus Longobardus ex vestro ordine et Antonius de S. Maria Franciscanus attulere, ut Sinenses etiam antiquos Atheismi conviucèrent : in quo tantum abest ut successum habuerint, ut potius contraria omnia mihi verisimillima videautur. Quin Sinenses veteres ultra Graeciae Philosophos véritati accessisse et docuisse videntur, matériam ipsam esse productionem Dei. lllud etiam pergratum est quod scribis, Dominum de Cochenheim versionem Germanicam operis suscepisse, quod Dominus Abbas de S. Peti°o, Gallus illustris, de pace perpetua stabilienda edidit, et de quo sententiam etiam meam expetiit. Scripsi illi binas literas satis amplas, misique Disscrtationem quam olim de eodem argumento edidit Serenissimus Ernestus, Hassiae Landgravius, caput liueae Rheinfelsensis. ltaque credo, Du. de Cochenheim memoria veteris Domini (huic enim Principi initia fortunae debet) laborem in se recepisse. Occasione data eum officiosissime a me salutari peto.

Harduinianae Conciliorum éditionis non vidi nisi couspectum, quo omissa Labaeanae et accessiones novae éditionis receuseutur. Duodecim voluminibus constat. Gratias ago pro transmissione propositionum à Praeposito Generali Tamhurino (qui nunc quoque ut arbitror Societatem vestram regit) condemuatarum, et puto plerasque sic facile capi posse, ut notam mereantur. Vellem B. P. Fonseca Viennae fuisset, cum ego illic agebam. Saepe apud proceres eosque dissentientes vestros Sinenses défendi in sermonibus convivalibus. Ego Lusitanicae Aulae opéra maxime factum puto, ut Curia Romana modératius in eo negotio agat. Miror vestros jam rursus in Japoniam admitti. Oportet magnam illic factam animorum conversionem

) Sbiejcr firicf bqicbt Rd ; auf cin Ødmibcn nou bcô floficö, bas nid›t vorbaubeu ifl.