Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/516

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig au bc6 äofiœ. 503

communicari non memini ; hae quas nunc communicas, videntur Cartesio oppositae, et mihi satis probantur. Quintam ponis, quartam omisisti. Omnes nancisci gratum erit. Honoratus Fabrius in Epistola quadam édita recensuit prohibitas, tune cum ipse floreret.

Non credo systema esse possibile, in quo Monades in se invicem agant, quia non videtur possibilis explicandi modus. Addo, et superfluum esse influxum, cur enim det monas monadi quod jam habet ? Nempe haec ipsa natura substantiae est, ut praesens sit gravidum futuro et ut ex uno intelligi possint omnia, saltem ni Deus miraculo intercedat. Ad similitudinem Tuam fateor majore arte agere architectum, qui lapides recte componat, quam qui lapides tam dootos aliunde nactus sit, ut ipsi tantum comportati semet in ordinem rédigant. Sed vicissim credo fatebere infinities artificiosiorem fore Architectum, qui lapides tam dootos fabricare possit.

Addis pro auctario : monades quae ex propria penu habeant modificationes poni gratis, ut gratis ponitur calor agens sine mechanismo. Hoc non auctarium est, sed primarium ; si ita sentis, nobis ad initia redeundum est, quasi nihil scripsissem. Caeterum monades omnia ex penu sua ducunt, non ut calor scholasticus åbbfirmç suos effectus producit, sed mechanismo quodam eminente, ut sic dicam, qui fundamentum est.et concentratio mechanismi corporei, ita ut modus quo unum ex aliquo sequitur, explicari possit.

Haec merito praemisi ; nam si nullae sunt Monades quales concipio, frustra de carum vinculo deliberamus. Nunc ad quaestionem venio, utrum hoc vinculum, si datur, sit aliquid substantiale. Ita mihi visum est, et alioqui inutile judico ; quomodo enim alias substantiam compositam faciet, cujus gratia unice introducitur ? Sed objicis primo non esse principium actionis, cum sit instar Echus. Respondeo etiam : corpus Echo reddens est principium actionis. Hoc vinculum erit principium actionum substantiae compositae ; et qui eam admittit fut facit ni fallor omnis schola), etiam hoc vinculum admittet. Nonne Schola hactenus principia substantialia compositi unum per se constituentis agnovit, per quae partes uniantur ? Cur ergo nobis negaret ?Ais non videre To, cur non possit aliquid Reale esse, quod substantiale non sit. Hic forte de nomine ligitamus. Potest Substantiale dici, quicquid modificatio non est ; modificatio autem essentialiter