Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/480

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ut Svficê an Qtilmiå. 467

tari potest, nec revera ab ea nisi respectu dîflert, vel accidentalis et appellatur modificatio, qui nascitur et interit manente sub jecto.« ’Evrekéxsma sive vis activa inest np rrpuiup ïmoxaiμávcp sîve subjecto passivo monadum, nec tamen est modus illius subjecti passivi, sed aliquid absolutum et plus quam modaliter ab illo distinctum. Potest ergo alîquid concipi inesse quodammodo subjecto, etiamsi non concipiatur inhaerens ut modus. Hoc tamen discrimen interest inter åvrakéxeiav et absolutum accidens nostrum, quod illa constituat substantiam, non item hoc. Per esse in suhjecto quatenus proprium est accidentibus, intelligo cum Aristotele : quod in re aliqua inest non tanquam pars, nec potest sejunotum ab eo in quo est consistere. Vide si placet explicationem Smigletii. Hoc totum conveniret absoluto illi realizanti phaenomena, nam impriinis esset in substantia composita, nam denominaret illam intrinsece extensam etc. et dependeret ab illa saltem naturaliter ac exigeret illi uniri, deinde non esset pars illius, ut saepius jam dixi, denique impossihile esset illud consistere sine illa, saltem naturaliter, ergo. 42. »Ais videri Ens medium da ri posse inter substantiam et modificationem. Ego vero putem, id medium esse ipsum unum per se substantiatum seu substantiam compositam, ea enim media est inter suhstantîam simplicem

quae praecipue nomen substantiae meretu r, et modificationem.« Censeo non tantum inter substantiam simplicem, sed etiam inter substantiam compositam et modificationem medium dari posse, rempe ens realizans phaenomena superveniens substantiae compositae substantialitgr completae, et monadîbus ipsis coaevum, prorsus sicut vinculum tuum substantîale.

43. »Substantia simplex est perpetua, substantiatum nasci et interire potest et mutari.« Non video quomodo substantiatum nasci et interire possit nisi quatenus includit modos substantiales qui soli nasci et interire possunt. His autem admissis nihil necesse est vinculum illud absolutum substantiati constitutionem ingredi. H. »Accidens non est capax novae modificationis per se scilicet, sed tantum per accidens, quatenus ’inest substantiae per alia etiam accidentia modi ficatae etc.« Largior id esse verum de accidentibus modalibus et corruptibilibus, non item de absolutis et incorruptibilibus, quale est meum, quod in nihilo fere discreao*