Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/473

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

I

450 Ycibnig au bas flofiœ.

Venio nunc ad Tuam explicationem Transsubstantiationis, instituendam si nulla essent vincula substantialia et substantiata mera essent phaenomena. Ais monades panis et vini destrui, aliasque illis substitui, manentibus tamen in Animabus omnibus panis et vini perceptionibus, perinde ac si monades carum mansissent : porro substitutas panis esse monades corporis Christi. Sed ipse quacris merito, cur dicamus alias Monades prioribus substitutas, aut in quo consistat illa substitutio, nec video quomodo id explicari possit, eo casu quo nihil in natura ponitur nisi Monades et monadum perceptiones, nisi monadibus corporis Christi tribuamus perceptiones respondentes perceptionibus monadum destructarum. Sed ita-revera dicendum forêt accidentia punis et vini forc in corpore Christi, quod merito improbatur. Neque to, Hoc est illis corporis Christi Monadibus recte tribueremus, ex hoc solo quod fuerint causae idéales in mente Dei harum in nobis perceptionum : causac idéales rationem causandi habent perceptionum alienarum per perceptiones suas illis respondentes. Neque itaque monades corporis Christi causa idéalis essent phaenomenorum nostrorum, nisi aliduid in se habèrent respondens, quod causalitatem fundarct, id est nisi perceptiones eorum talcs essent, quales fuerant in monadibus panis et vini, ut causae talcs idéales nostrarum perceptionum, atque adeo subjecta accidentium apparentium appellari mererentur. Vix itaque video, quomodo res ex meris monadibus et phaenomenis sulficienter explicari possit ; sed addendum est aliquid realisans. Admissa autem realisatione phaenomenorum et substantiis compositis, putem non esse opus sublatione Monadum, sed sufficere sublationcm et substitutionem ejus, quod substantiam compositam formaliter constituit, quod mouades non faciunt, quae manente substantia composite adesse vel abesse possunt. Quaeris, si reali extensione opus non est, eur opus sit matéria prima, nec sola Entelechia Monadem constituat ? Responderem, si solae sunt Monades cunî suis perceptionibus, matériam primam nihil aliud fore quam potentiam Monadum passivam, et Entelechiam fore eandem activam ; sin addas substantias compositas, dicerem in ipsis principium résistentiae accedere dchere principio activo, sive virtuti motivae. Quaeris porro, cur infinitae actu monades ? Respondeo, ad hoc sulfecturam carum possibilitatem, cum praestat quam ditissima esse opéra Dei : sed idem exigit rerum ordo, alioqui non omnihus assignabilibus percipientibus phaenomena respondèrentl Et sane in nostris perceptionibus, utcunque distinctis, intelli-