Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/467

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

454 un Qšoficfi an Qcibnig.

ut aliqua substantia desinat esse in rerum natura, alia incipiat esse sub remanente communi accidenti sive phaenomcno uno vel pluribus, sub quo vel sub quibus erat illa subçtantia quae desiit, atqui suhstantiae illae novae sive monades incipèrent existere sub iisdemaccidentihus sive phaenomenis, sub qúihus erant priores quae destructae sunt, ergo etc. Dices fortasse casum esse impossibilem, nam variato objecto sive termino cognitionis variari perceptionem ipsum necesse est. Bespondeo, variato objecto immediato et motivo, ut vocamus, variari quoque dohere perceptionem, non item variato qbjecto mediato et pure terminante. Perceptio autem illa pro objccto motivo et immediato habet aliquid in anima, non enim anima perceptiones suas accipit ab ohjecto extra animam. ltaque objecta extra animam sunt pure terminativa perceptionis. Hino fit, dum experimentali ialiqua cognitione designo aliquod corpus dicendo Hoc corpus sive haec res, non esse necesse ut pronomen demonstrativum hoc afficiat ipsam individualitatem substantiae, sed sufficere ut cadat supra individualitatem phaenomeni ; nam hoc corpus idem significat ac rcs substans his accideutibus sive phaenomcnis, ubi individualitas se tenet ox parte phaenomonorum. Unde quamdiu manehit res aliqua sive cadem sive divorsa substans, his phacnomenis manebit semper haec res sive hoc.

At dices nccdum intelligi quare monades recens natae incipiaut subessc his phaenomenis sive perceptionibus ; quid enim eas déterminat ut subsint potius quam non subsint, ut subsint potius novae illae quam remanentes ? Respondeo quaerendo, quare monades quae destructae sunt, phaenomenis sive percoptionibus illis suhosso prius dicèrentur ? nunquid ob banc aliamve similem causam, quia monadum illarum jam destructarum existentia erat causa saltem idéalis in mente Dei, cur Deus talcs perceptiones animae meae indiderit ? atqui juxta tertiam suppositionem initio postulatam récentes monades sunt pariter causa idéalis conservationis illarum perceptionum sive phaenomenorum in mente mea, ergo et bac recentes jam dictis perceptionibus subesse dicendae erunt non minus quam destructae ante suberant, cum hoc tamen discriminc quod monades destructae naturaliter istis phaenomenis suherant, unde et ipsas sive ipsarum complexum denominahant extensum coloratum etc. At monades illac de novo advenientes carumve complexus non denominabitur extensum coloratum etc. quia phaenomena non possunt illas denominationes praestare