Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/466

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ce ñoficfl an Scilmig. 453

quamvis corpus mathematicum superaddatur, non ideo monades erunt in loco absolute et proprie. Aristoteles ipse docuit, indivisibile non moveri per se adeoque non esse in loco per se, scd.tantum per accidens. Tecum etiam sentio in co quod Phaenomena extra animas realizat, non concipiendas esse partes actu, nisi quae actuali divisione fiunt, nec indivisihilia nisi ut extrema. Sed Animal v. g. equum aliter quid unum esse existimo, quam totus mundus quid unum sit, idque ob vinculum substantiale quod Monadas equum constituentes quodammodo actuat, nec concipere possum quomodo monades eaedem prorsus immutatae jam equum constituant, jam non constituant, cum ens et unum convertantur. Ubi nova unitas sive unio exurgit, ibi et nova quaedam existentia intercedere debere videtur. ln quo horro unio illa sive unitas aut existentia consistat, non définio, uti Tu de unione animae cum corpore respondebas Turnamino. Ratio quaro accidens exigat inexistere substantiae est, quia non est ens primum sive ens substratum caeteris entibus, sicut ratio cur creatura exigat à Deo pendere est, quia non est ens a se vel illimitatum. Nulla substantia tota exigit aliam substantiam adaequate a se distinctam, nisi forte concomitanter et Harmoniae gratia. De caetero Accidentis natunam per hoc quod sit absoluti alieni modificatio explicari posse, non diffiteor, nam etiam S. Thomas Accidens définit modum entis sive substantiae ; at nolim accidens merum semper modum esse, id est talem qui ne divinitus quidem sine substantia esse queat, nec ullam video contradictionem in eo quod aliquod ens medium datur inter substantiam et merum modum, quod medium ens an accidens vocandum sit lis erit de voce. ln Hypothesi corporum ad Phaenomena redactorum transsubstantiationem sie explicare conor.

Ponamus primo Deum aliqua ratione superiori motum in hoc universo monadas aliquammultas destruere et alias prorsus novas substituere. Ponamus deinde residuas omnes monadas carumque perceptiones phaenomenis naturalibus respondentes manere invariatas, non aliter atque si nulla fuisset facta destructio substitutioque monadum. Ponamus denique perceptiones istas invariatas à Deo conservari eo tantum fine ut symbolice repraesentent virtutem aliquam monadum carum quae de novo advenerunt, et per solam ñdem innotescunt. His positis

Ajo si corpora quatenus sensihilia mera sint phaenomena, nihil ad veram transsubslantiationem in posito casu defore ; ad hanc enim sufficit