Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/460

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ècê Soficö au 8¢ilmi3. 447

in unum punctum confluxissent. Appono verba Perezii noslri de lucarnatione disputatione 4 cap. 4 n. 29 pag. 323 : »Duae sunt uniones continuativae, alia accidentalis et pendens a quantitale accidentali, et haec potest habere illum ordinem, ratione cujus assignato certo puncto partes illud respiciunt propinquius vel remotius proportionaliter ad certum situm et figuram externam ; haec unio potest esse violenta, ut in monstris. Alia est substantialis, et in hac nullus est ordo formaliter reddens partes dispariter se habentes, sed similitér continuat singulas partes singulis, quare monstruosa continuatio nullo modo includitur in illa unione et modo integritatis substantialis, et hoc est quod multi Autores dicunt, in substantia matériali antecedenter ad quantitatem accidentalem, uullam dari partium distinctionem, sed illam proveuire a quantitate. Non est id accipiendum de distinctione opposita simplicitati et ideutitati, sed de distinctione ordinata afficiente dissimilitér partes et cum certo ordine respectu unius puncti. Atque hinc obiter constat, fixuram clavorum perseverantem in manibus Christi nullam facere rupturam substantialem et substantiam eodem modo manere substantialiter continuatam in Christo atque si nulla esset ruptura, itaque illa ruptio manuum Christi solum est accidentalis, et idem dicendum est in similibus.« Hucusque Perez. Assentior itaque, dum dicis : Peripatetici omnino aliquid substantiale (modale non absolutum, Physicum non metaphysicum) agnoscunt praeter monadas, alioqui secundum ipsos nullae substantiae (physicae) praeter monadas forent. Et Monades non constituunt substantiam completam compositam (physioam), cum non faciant unum per se (physicum), sed merum aggregatum nisi aliquod substantiale vinculum accedat. His, inquam, omnibus assentior, ad quorum veritatem sufficit quod substantia physica metaphysicis sive monadibus superaddat modum aliquem substantialem qualem supra dixi.

Ais : Si accidens vocas, quidquid substantiam completam ita supponit ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo eonsistat id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. Respondeo, accidenti essentiale esse quod exigat ’inesse substantiae, cum pars substantiae non sit, sed illi prorsus completae tam in esse metanhysico quam physico, hoc est tam quoad essentiam quam existentiam constitutae adveniat eaque connaturaliter saltem indigeat. Haec exigentia