Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/450

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig cm bee üoficfl. 437

tamen a meis non valde abhorrere videntur. Itaque multas pro communicatione gratias ago.

Ago etiam plurimas pro Meldensis Episcopi instructione pastorali, quam pereurri, et subtilem profundamque deprehendo. Illud vereor, ne plurima, quae in Jansenio reprehcnduntur, sint ipsius Augustini, qui ipsemet etiam miram illam interprétationem habet, quod Deus non velit salvare singula générum, sed généra singulorum.

Titulum tentaminum Theodicaeae, nisi aliter judicas, scrvari posse putem ; est enim Theodicaea quasi scientiae quoddam genus, doctrina scilicet de justifia (id est sapientia simul et bonitate) Dei. Quaenam est illa tandem définitio Romana causae Sinensis, de qua multum sermonem esse intelligo, et cui se vestri Bomae submisere ? Si Turnoniana décreta confirmantur sine modératione, et nisi Curia Romana rem artificio aliquo involvit, vereor ne Sinensis missio pessum eat, quod nolim. Nescio an B. P. Turnemino significaveris, me Annales molientem inde ab initio regni Caroli M. jam Carolingos ultra usque ad Saxones Beges vel lmperatores pervenisse : qua occasione etiam Papissam discutiendi necessitas fuit. Quodsi B. P. Daniel in suis quos sub manibus habet Francorum Annalibus, huc usque etiam processit, in multis credo conveniemus, et si qua superessent dubia, possemus conférre. Chronologiam sic satis constituisse mihi videor. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 5 Febr. 1742. P. S. Venit aliquando in mentem optare, ut virorum vestrae Societatis in rebus Mathematicis versatorum ope observationcs Variationis Magneticac per orbem continuato annorum studio collataque opéra institucrentur, quia res summi est momenti ad Géographiam et Navigationes, et a nullis aliis commodius fieri posset. Post Gilbertum Anglum, qui primus hujus doctrinae fundamenta posuit, nemo melius de Magneticis observationibus meritus est, quam vestri, quorum etiam justa opéra extant, Cabaeus, Kircherus, Leotaudus, alii. Quodsi vestri per orbem inde à Kircheri temporibus quotannis, ubicunque Mathematum périti agunt, sive fixis sedibus, sive in itineribus observassent quaenam sit tam Declinatio Horizontalis, quam Inclinatio Verticalis Magnetica, et observationes in literas retulissent, haberemus hodie Thesaurum observationum, ex quibus fortasse jam tum conjici ac praedici posset, saltem in aliquot annos, quae in plurimis locis debeat esset variatio. Unde observata variatione in medio mari conjunctaque cum poli elevatione haberi locus posset, et tandem erui limites,