Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/449

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

436 Êcibnig au bcå floficã.

congruentia sibi ipsis ; et in hoc uno consisteret horum phaenomenorum realitas. Monades enim esse partes corporum, tangere sese, componere corpora, non magis dici debet, quam hoc de punctis et animabus dicere Iicet. Et Monas, ut anima, est velut mundus quidam proprius, nullum commercium dependentiae habens nisi cum Deo. Corpus ergo si substantia, est realisatio phaenomenorum ultra congruentiam procedens. Quodsi omnino nolis Accidentia haec Eucharistica esse mera phaenomena, poterit dici esse fundata in Accidentali aliquo prîmario, rempe non quidem in Extensione, quae manere non potest, sed in punctis hujus Extensionis ad monades respondentibus, sublata unione continuum eg : punctis constituente ; atque adeo sublatis Lineis et Figuris continuis, qualitatibus autem et caeteris realibus accidentibus manentibus, ope remanentium punctorum accidentalium, demta continuitate, quae a realitate unionali seu vinculo substantiali pendebat. Et cessante ejus difïusione per partes extra partes, cessabat. llaque puncta accidenlalia possunt considerari ut primarium accidens, quod sit caeterorum basis, et quodammodo non modale, quod de Extensione seu ditfusione matériae continua dici nequit. lmo re magis expensa, video jam et ipsam Extensionem salvari, atque adeo Tuam vestra explicandi sententiam admitti posse, si quis phaenomena nolit. Nam ut puncta accidentalia admitti possunt, ita poterit etiam, imo fortasse tune etiam debebit admitti eorum Unio. lta habemus Extensionem accidentalem absolutam, sed talis Extensio formaliter quidem dicet diffusionem partium extra partes, ’id autem quod diiïundetur, non erit matéria seu substantia corporis formaliter, sed tantum exigentialiter. lpsum autem Formale quod diifunditur, erit localitas, seu quod facit situm, quod ipsum opus erit concipere tanquam aliquid absolutum. ltaque jam, credo, non pugnabimus, modo monades mutationi illi substantiae corporis supernaturali non involvas, praeter ullam necessitatem, cum eam, ut dixi, non ingrediantur. Uti etiam secundum vos ipsos Anima Christi in Transsubstantiatione non mulatur, nec succedit in substantiae papis locum. Idem dixerim de caeteris Sanctissimi Corporis Monadibus. Interim, ut verum dicam, mallem Accidentia Eucharistica explicari per phaenomena ; ita non erit opus accidentibus non modalibus, quae parum capio.

Subtiliora paulo sunt quaedam, quae de Deo optima eligente Ruizius el Marlinus Perezius vesler habent, et indigèrent interprétatione : in summa