Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/445

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

432 Sbcfl äoficfl au ifcibnig.

enim libri scopus a quovis intelligeretur ; sed hunc occupaverat Epitome subjecta quae a toto opere diseriminanda videtur. Si spem esse putas detegendi vel Antnerpiae vel Parisiis Firodoandi, scribam utrolibet. Flores Tuos odorari gestio.

Bibliotheca nostra, Celsissimi Principis Ferdinandi Fuerstembergii, communis littératorum Maecenatis, tum viventis munificentia, tum morientis legato plurimis egregiis et élégantibus libris aucta est, sed codicibus manuscriptis caret. Cloppemburgium Schaltenio succenturiatum, opus inceptum vixque aifectum reliquisse intelligo ; in aroe Episcopali Neuhausina servatur quidquid id est, nam bic nibil ejusmodi reperio. Joannes Joanning (id matbematico cujus meministi nomen) duodecim circiter abhinc annis hic vivere desiit octogenario major. Westphali plerumque solertes et industrii, aliqui etiam sagaces.

Christophori Bernardi Monasteriensis Episcopi vitam à Dno. de Alpen conscriptam duobus voluminibus accerso Colonia, mittendum ad Te recta vel Hildesio per nostros. Bibliopolae vestrates plura, si volent, exempla ab Henrico Rommerskirchen, Coloniae Bibliopola ac typographo, petere poterunt. Muysii Elementa Physica nactus, dum indicem lustro, incidi in locum ubi rationes explicat à Te dissentiendi circa vim creatam motricem pag. 923 et seqq. quae vim prorsus nullam habere mihi videntur. Argumentum vero Tuum Sturmio propositum olim quod in scholio pag. 938 solvendum suscipit plane in robore suo perstat. Aut enim efficacia illa permanens entis increati est ipse Deus, aut aliquid quod Deus non sit. Si Deus ipse non est, igitur aliqbuid esse creatum oportebit uti contendis ; sin ipse Deus est, cum in Deo utpote simplicissimo ente nulla omnino varietas sit, sed in eo omnia ubique uniformia et identificata (nisi cum Vorstio modos et accidentia in Deum inducere voluerit) quomodo varietatis in matéria causa fo rmalis sive varietas ipsa formaliter esse poterit ? ut taceam eam denominationem fore prorsus extrinsecam matériae, nisi Deum esse matériae formam statuat.

Sed nec solide probat corpoream substantiam in extensione consistera. Argumenta etiam contra banc suam sententiam militantia, quae solvere nititur, lustravi obiter. Miror Tua esse praeterita, caeteris ut mihi quidem videtur longe potiora et nulla ratione diluenda.

Ut tamen fatear quod res est, illud interim ex hujus libro percipio