Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/431

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

418 Ses äofics an Qcibnig.

e Societale saltem, voluntatem nisi aliqua causa motam agere non posse, alioquin extra objecti sui sphaeram quae bonum ut sic est, ageret. An vero semper et ubique praedéterminationem admittere necesse sit, necdum statuere possum. An dices Adamo innocenti moralem peccandi necessitatem fuisse impositam, quae imposita sane fuit si praedéterminatus hoc pacto fuit Adamus, et ratio praevalens praedéterminat ; atqui si Augustinum audimus, peccandi necessitas non nisi a malo est, bonum certe Deum autorem habere non posse videtur.

Praeterea, dum potentiam sui determinativam esse chymaericam contendis,

  • visne potentiam hujus modi implicare contradictionem ? non opinor ;

alioqui metaphysicam necessitatem omnium elfectorum induceres ; at moralis necessilas potentiam se déterminandi non destruit. Quis enim déterminaret voluntatem nisi’ ipsa sese, si, quod fieri potest, rationi praevalenti non cederet ? Quod Tu hic respondebis, respondere poterit et Molina, cui objicis fieri non posse ut déterminatio résultet ubi nulla determinationis radix. »On leur demandait.... comment il etoit

possible qu’il y résultat enfin une détermination dont il n’y a aucune source, car de dire que c’est le privilège de la cause libre..’. c’est luy donner le privilège d’être chimerique.« Atque haec°’in praesenti sufficiant ; plura alias ubi totum opus méditate expendero. De quo universim judico non frustra commotam esse Gallorum llalorumque expectationem. Caeterum praeclara quae in eo ubique emicant cogitata non recensebo, nec pulcherrimo Systemati Tuo depraedicando immorabor, contentus ea subinde proierre a te si videbitur elucidanda quae negotium mihi facessunt. Fasciculus quem accepisti nihil aliud quam quod accepisti, continebal. In horas expeclo missos à Plolemaco libellos de re Sinica. Sed et Turnaminus Gallicos suppeditabit. Vale, Vir illustrissime, et novum quem au> spicati sumus annum quam felicissime âge. Dabam Coloniae Agrippinae 6’ Anni 1744.

P. S. En Tibi opportune Iitteras Hartsoeckeri, quas accepi dum postremam banc pagellam scribebam.