Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/424

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ilcibuig au bd üoficê. 411

tradidi. Hartsoeckeri rasponsum Hildesio ad Te curavi. Orbanus habere se ajebat quae ad te mitteret. Haec ubi accepero, addam quaedam opuscula de Sinicis rebus quae lubens videas. Roma intelleximus post conjectos iu carcerem factionis contrariae viros duos, D. Maille et I). Des Champs, spem sententiae pèremptalis affulgere majorem indies. P. Natalis Pragae moratur adhuc, evulgandis latine documentis causam Sinicam spectantibus intentus.

Quod de Bouveti litteris quereris, perscripsi Romam et Lutetiam. Utinam et absolutam Antibaylii tui éditionem nunciare potuissem ! Obe ! quousque tollis animam nostram !-

Quod ad objectionem nuperam respondes, mihi non penitus improvisum accidit et perplacet. At vereor extiturum aliquem, qui Tnis ingratiis copulet illa duo principia, et Harmoniam quidem praestitutam a te mutuetur, cum aliis vero sat multis incomprehensibililatis attributum soli Deo tribuentibus creaturam quamlibet eorpoream ab alia creata mente satis nobili comprehendi, et penitus pernosci posse contendat. Sed vitio tibi dandum non est, neque novum, ex opinionum quae seorsim spectatae probabilitatem habent conjunctione monstra nasci. Praeterea, quid si dicat aliquis iufinitatem creaturae uihil obstare quominns a creata mente, quae et ipsa infinita sit, comprehendi queat.

De replicatione quantum assequor, nihil habeo quod disputem, quando in re ipsa convenimus. Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae

  • H Octobris *) 1740.

P. S. Dum has, scriberem, adest quidam notus qui Guelfebyti nuper a te benevole exceptus et per celeberrimam bibliothecam deductus salutem mibi refert ex. te longe gratissimam. Ego vero pro exhibita illi humanitate utriusque nomine tibi etiam atque etiam ago gratias. Lxxvl.

› Qeilmig au beâ flåoffeê.

Quesnellianam controversiam, munus a te luculentum, accepi dudum, idque significatum a me gratiasque actas putabam. Sin minus, faciamus,) Sbics îbatum oben : baö bco vorbergcbcnben ürieicfi ifl uuridytig.