Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/409

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

396 ibn fioficñ au Ycibnig.

cujus epilogum totiusioperis hic verbotenus referre juvat, ut, quatenus tihi consentiat, intelligas, si forte liber ille ad manum non esset. »Ex traditis ergo liquido constare potest animam humanam quantum ad sui partes ratione carentes, vegetalem, inquam, et sensitivam prodire omnino a patre mediante semine, nimirum anima patris penes partem vegetalem ac sensitivam divisa in coitu ad partitionem subjecti, multiplicataque et in semine ejaculato permanente, ipsaque cadem numero semini sanguinique foemineo communicate nono circiter die a coitu, quo tempore fit conoeptio ; at quantum ad partem rationalem ; proxime à Deo optimo eodem instanti creari et infundi corpori organizato non ante quadragesimam diem a conceptione. Quae omnia mihi a prineipio proposita fuerant disquirenda.« Sic ille. Subiit cogitatio num Iortasse tractatus hic censuram aliquam Romae passus esset ; consului Sotomajoris lndieem librorum prohibitorum, nec Liceti nomen in illo reperi. Credo Tuam sententiam cum -exceptione a me addila non magis periclitaturam quam illam Liceti. Sed ulterius mihi disquirendum puto, an liber iste confixus nou sitt

Venio nune ad Eueharistiam. Communis equidem, ut nosli, Theologorum nostrorum sententia est, manere in ea accidentia realia et physica sine subjecto, cui doetrinae belle consonat ea quam suggeris de viribus primitivis sublatis et derivativis manentibus hypothesis. Verum cum vires derivativae juxta Te nihil aliud sint quam virium primitivarum modificationes, quo pacto sublatis primitivis manere derivatae possint, non capio, nisi forte modos cum accidentibus quae vocamus absoluta confundis. De caelero in protestantium omnium, cum pane accepte simul percipi Christi corpus asserentium aeque ac Catholicorum sententia, restat adhuc explicandum, qua ratione sacrosanctum corpus illud cum panis dimensionibus penetrari possit. Hanc enim penetrationem postulánt ni fallor omnes à qui nobiscum contra reformatos realem Christi praesentiam tuentur. Non, opinor, dices substantias panis et corporis salva utriusque extensione se mutuo penetrare. Atqui licet substantiae corporeae conceptum in extensione non consistere demonstres, a substantia tamen corporea continuata et repetita (qualis utique semper erit Christi corpus) extensio abesse non posse videbitur, cum extensio juxta Te sit substantiae nitentis et renitentis repetitio quaedam ac continuatio, nisus autem iste ab ipsa suhstantia nitente separari nequeat.

Quod de Angelorum corporibus alicubi innuis, non renuo, modo fut