Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/407

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

394 Sm üofics on Ycilmig. I

simae litterae tuae 25 Octobris datae, quibus serius respondeo, cum quod sarcina mea quae litteris Tuis preciosius nihil continebat, necdum advenerat, tum quod febricula (quod climatis mutationi tribuo) dies aliquot in valetudinario me tenuit, denique quod ingruentes uovi muneris occupationes vix ullum alia méditandi spatium relinquebant. Quare indulgebis tarditati meae, quam celeritate posthac compensare studebo. Hac spe fretus ad argumentum accedo litterarum Tuarum, ad quas ob instantem Hildesio discessum, ut par erat, non respondi. Inter Iegendum praeclari operis Tui partem conjeceram in chartam nonnulla quae ad Te perscribere animus erat, sed scheda ista nescio quo casu periit. lnter reculas certe meas non reperio. Quae utcunque recordor, accipe quia jubes, et boni consule. lnitium facio a grammaticis sive potins typothelarum mendis. Consecution et contradistingué, quantumvis notionem sibi subjectam belle exprimant, in Fureteriano tamen quod Trivultii éditum est Dictionario non reperi, an quia civilate necdum donatae sunt ? nunquid ergo ltalico caractere distinguendae erunt uti praecipit Burhursius ? Adhaec alicubi legi : Gerson a dit contre Rusbrock. Quid Gerson dixit ? id utique quod immediate ante pronuntiabas. Fuerit igitur in Manuscripto Tuo : Gerson l’a dit etc. ubi relativum omittendo sententiam corrupit typographus. lgnosce, illustrissime Domino, tam futifia monenti. Libro tam éléganti tamque accurate elucubrato naevum vel minimum aspergi non patior. Haec de vocibus, nunc ad res ipsas venio.

Ac imprimis Scholae nomine gratias habeo quod omnes, quae contra religionem Christianam militant, difficultates, Aristotelicae Logicae solius ope, quantum satis est expediri posse statuis. Sed verissimum hoc elfatum Tuum vide quaeso an non accommodari possit etiam ad ea quae contra Catholicorum cultum adducuntur speciatim ? Hoc enim agit Veronius, cujus Methodus Bellarminianae quidem dissimilis, non tamen contraria est, nec si justis coerceatur limitibus, spemenda videtur, nam et áb Augustine futi demonstrant ex professo Walemburgii Fralres) aliisque viris eruditis atque Nicolio nominatim usurpata est, et hoc saltem evincit, invicta insolubiliaque non esse ea quae contra nos proferuntur argumenta, eo fere pacto quo adversus Baylium contendis invicta non esse quae contra Christianos universim intorquentur. Confer si placet utrorumque robur, fallor aut non magis haec quam illa méthodo illac tua elidi posse deprehendes. Prodest insuper ad ostendendum eos, qui Ecclesiae autoritatem falli nesciam reji, j

l

î

F