Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/403

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

390 ïzibnt ; an bee üoficu.

exerentem, quarum corpus organicum in id destinatum est, ut aliquando sit humanum, quod jam in eo perspici posset a satis perspicaci. lta transcréatione opus non erit. Adscribam verba Schediasmatis cujusdam mei Latini : »Propagatio contagii, a lapsu primorum parentum, in animas posterorum non melius videtur explicari posse, quam statuendo, animas posterorum in Adamo non fuisse infectas, sed eas tune in seminibus (aliquo modo jam organicis et viventibus) existentes, fuisse sensitivas tantum, donec in conceptu novissimo simul corpus aliquod seminale ad hominis formationem déterminaretur, et anima sensitiva ad gradum rationalitatis eveheretur, sive is statuatur miraculose à Deo superaddi, sive in illis Animabus semiualibus, quae ad humanitatem destinatae sunt, jam lateat, in actu signato ; sed evolvatur demum et sese exserat, cum corpus organicum tali animae proprium per ultimum conceptum etiam in humanum partim evolvitur partim transformatur, humano organismo etiam non nisi in harum animarum corporibus praestabilito, aliis infinitis animabus animaculisque seminalibus (si talia admittimus) vel certe praeformatis corporibus organicis vivenlibus, intra seusitivum naturae gradum subsistentibus, tam in actu signato quam in egercito, ut Scholae loquuntur. Erit ergo Tradux quidam, sed paulo tractabilior quam quem Augustinus aliique viri egregii statuerunt, non animae ex anima (rejectus veteribus, ut ex Prudentio patet, nec naturae rerum consentaneus) sed animati ex animato.«

Massa nihil alîud est quam phaenomenon, ut lris. Si Deus uovam creet animam vel Monada potius, et faciat priora organica coire in novum corpus organicum, nou ideo auxerit massam seu quantitatem phaenomeni, ut patet. Suspicor tamen hoc vix à Deo unquam fieri, cum nullam ejus necessitatem videam. Disputationes de his quae Deo possibilia sunt, multis tricis obuoxiae sunt. ’I

Quod de Eucharistia quaeris meum explicandi modum, respondeo, apud nos nullum esse locum neque transsubstantiationi neque consubstantiationi panis, tantumque pane accepto simul percipi corpus Christi, ut adeo sola explicanda sit corporis Christi praesentia. Et jam Turnemino respondi, praesentiam esse aliquid Metaphysicum, ut unionem : quod non explicatur per phaenomena. An et quomodo transsubstantiatio vestra explicari possit, in Philosophia mea altior disquisitio forêt. Si accidentia realia vultis restare sine subjecto, dicendum est, sublatis monadihus pancm constitueutibus, quoad vires primitivas activas et passivas, substitutaque prae-