Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/398

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@cs Bofice an Skibuig. 385

Lvm.

îbcê îåuffeê au 2ci[mi¿.

Gratias ago muximas pro communicate insigni tuo de ritibus Sinensibus ratiocinio, cujus exemplar propediem mittam ad Ptolemaeum, nihil dubitans scriptum hoc ei tanto fore gratius altero, quanto prolixius. Autographum ipsum brevi remittam nisi forte exemplari contentus esse velles. lntelleximus Pontificem scripsisse ad Monarcham Sinicum hoc fere tenorc : non putasse futurum fuisse ut lmperator rituum cum religione, cujus exercitium in regno suo permisisset, pugnantium prohibitionem tam graviter Iaturus sit ; se controversiam hanc ad novum examen reïrocaturum, ut Majestati ejus fut satis. Interim orare se ut Turnonium liberum dimittat etc. Prioribus litteris Tuis philosophiam spectantibus respondere vetant quaedam occupatiunculae, quibus distrahor ; faciam autem proxime. Vale etc. Dabam Hildesii 46 Augusti 1709.

uq-inμ1Î- :1

ux.

Sbeê Qãnffcê an Qcibniå.

Remitto tandem scriptum tuum de rebus Sinicis, quod omnibus quotquot legerunt magnopere placuit, jamque Romam missum est ad Ptolemaeum. At vereor ne post bellum suppetiae, nam recens intelleximus nullam humanitus spem esse boni eventus, ideoque Praepositum Gcneralem nostrum indixisse orationes et opéra extraordinaria ad ilectendum in vota nostra Deum. Si causa ceciderimus, quo loco futura sit Beligio Christiana, ostendit Regium décretum, quod adjungo si forte necdum vidisses. Adderem et libellum cujus titulus : Reflexiones supra modernam causae Sinensis constitutionem juxta exemplar in Italia impressum in latinuim trans :I’atae. Sed exemplar quod’ vidi non est meum, neque aliud nancisci potui hactenus, spero autem me paucos intra dies ejus tibi copiam facere posse ; dignae sunt enim hae reflexiones oculis tuis. lllustris Dominus de Cochenheim qui olim scriptum de libelitate Il. Q5