Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/383

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

370 Qcibnig an bcfl floficfl.

Nunc ad quaestionem philosophicam venio. Utrum Animae brutorum quarta demnm die sint creatae, non définio : saltem innumeras Entelechias statim ab initio creatas fuisse oportet : sed volui tantum explicare, quomodo novae animae existere possint, etsi nulla creetur nova pars matériae. Et hoc, ni fallor, nupera Epistola praestitit. Per Materiam autem hic intelligo Massam seu matériam secundam, ubi est extensio cum résistentia. Nec recordor me (sumendo matériam hoc sensu) ulli animae assignasse matériam propriam ; imo omnis pars corporis organici alias entelechias continet. Equidem verum est, animam non transire de uno corpore organico in aliud, sed semper in eodem corpore organico manere, ne morte quidem hanc legem violante. Verum considerandum est, hoc ipsum corpus organicum idem manere, ut navis Thesei, seu ut flumen, id est esse in fluxu perpetuo, nec fortasse ullam matériae portionem assignari posse, quae eidem semper animali vel animae propria maneat. Si rem scrupulosius consideres, fortasse tentabis dicere, animae saltem certum assignari posse punctum. Sed punctum non est eerta pars Materiae, nec infinita puncta in unum collecta extensionem facèrent. Quod sic probo. Sume triangulum ABC, ejus latus AC biseca in D, et AD in E, et AE in F, et AF in G, et ita porro. Pone ita factum esse in infinitum, habemus triangula infinita BCD, BDE, BEF,

J, BFG, etc. Horum quodlibet (dando ipsis

crassitiem`, ut fiant corpora, vel ab initio

sumendo triangulum crassum, id est pyramidem)

potest existere séparatim. Et ita

A GI’ É D D F 0 unumquodque suum habebit proprium apicem. Finge deinde omnia componi inter

se, ut fut pyramis vel triangulum totale ABC, patet omnes illos apices infinitos hoc modo compositos non facere nisi unum apioem communem B. Quod si nolis adhibere ’triangula infinita, saltem vides hoc verum esse generaliter de triangulis quotcumque. Extensio quidem exsurgit ex situ, sed addit situi continuitatem. Puncta situm habent, continuitatem non habent nec componunt, nec per se stare possunt. Itaque nihil impedit, infinita continue punctanasci et interire (vel saltem coincidere aut extra se invicem poni) sine augmente et diminutione matériae et extensionis, cum non sint’ nisi ejus modificationes, non partes rempe, sed terminationes. Interim non puto convenire, ut animas tanquam in punctis consideremus.