Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/380

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Èca iåoficfl an ficibnig. 367

sed etiam judicio tuo utilitér fruor, nec displicet, quod de infectione actuum virtuosorum ab infidélibus exercitorum statuis : et malim bac in causa inclinare ad partem humaniorem.

Scripsi hodie ad R. P. Votam, Confessarium Regis Augusti (quem nuper Lipsiae vidi) et quaesivi de H. P. Salerno, quem laudas. Binas a viro insigni Dno. Behrensio accepi literas, sed ambas veteres, perinde ac tuas : sed prius respondere non licuit, quia tum demum accersivi totam literarum ad me destinatarum molem, cum huc appuli. lpsi respondebo proximis Tabellariis ; interea salutem officiosissimam ei a me nuntiari peto. Quod superest, vale et fave. Dabam Berolini 2 Febr. 1709. xux.

îbeê îåoffcê au Qcitmiå.

Statim atque litteras tuas expectatissimas accepi, scripsi ad notum Typographum Leodiensem, qui sane conditionem quam proponis non recusabit, si sapit, et compendii sui satagit. ltaque nunc responsum ejus expeeto, quod ubi accepero, confestim ad te perscribam, quod ipsum tibi significandum interea duxi ne nescires. Ne pagina vacet, addo dubitationem philosophicam ortam inter relégendum litteras tuas olim ad me scriptas.

Juxta te nulla Entelechia destruitur, et omnis maœriam primam propriam et inséparabilem habet. Materia vero omnis statim ab initio mundi condita est, ergo et omnes Entelechias cum matéria statim ab initio concreatas esse neoesse fuerit, quod de animabus humanis dici nequit, imo nec de aliis Entelechiis multis quas efficacia benedictionis divinae quarto demum aut quinto die créationis productas esse rontendis in dissertatione contra Sturmium. Nec dici posse videtur quod matéria prima prius condita postmodum suo tempore animam humanam, aut Entelechiam hujusmodi ab initio non creatam acoipiat ; nam antequam anima humana crearetur, matéria ejus propria postea futura extabat utique, et habebat aiiquam Entelechiam, nam sine principio unitatis existere non poterat, vel ergo postquam anima creata fuit, matéria prima retinet priorem vel non ; si non retinet, prior deslruitur ; si retinet, jam cadem matéria prima habebit duas