358 ikiimig an bcs äofiw.
gratissimam. Ego haclenus universim censui fidem multa rationis humanae captum excedentia, nihil tamen eidem rationi contrarium statuere. Campum hic habes ingenio isto dignissimum. Si profecturus sum, quod adhuc incertum est, vix ante festum S. Michaelis proficiscar. lnterea si miseris scriptum tuum, perlégère me posse confido ; at mihi nunquani hoc sumam ut illius examen instituam. Si quid lamen mihi pro tenui captu meo occurrerit quod Theologorum nostrorum aures olfendere posse videatur, id me sincère tibiqindicaturum profiteor, ut pro sapientissimo consilio tuo quod videbitur statuas. A
Dezius Chaesio succenturiatus is ipse est qui aliquamdiu olim Argentorati egit et célèbrem de réunione protestantium librum edidit. Vale etc. Dabam Hildesiae H Septembris 1708.
XLIV.
ennui, au me œuffe.
Pro literis curatis curandisque gratias ago. Monitum Tuum perplacet. Putemque rectius dici : je n’ay nul. Jansenius forte analogiam inter caritatem beatorum et concupiscentiam non-régénératorum eonsiderare voluit ex Augustini sententia, cui omnis actus in non-régénératis est peccaminosus, et virtutes non nisi splendida peccata. lta etiam non-régénérati semper déterminati forent ad unnm quoad qualitatem, licet non quoad substantiam actus, quod ego quidem non probo, quemadmodum nec damnationem infantium non baptizatorum, aliaque Augustini dura, neque video, eur necessaria sit illa gralia ’per se victrix, quam passim inculcant qui Augustinum sequi profitentur, aut eur non cadem mensura gratiae in uno elfectrix esse possit salutis’, quamvis in alio non sit. Puto Denm voluntate antecedente omnes salvos velle, neque eam otiosam esse, sed demonstrari per auxilia abundantia gratiae quae sit sufficiens, ubi bona voluntas accedat, et hanc etiam interdum producat. Cum quaeritur an electio, et quatenus sit gratuita, sentio Denm non quidem ad praevisas bonas qualitates, aut minorem résistentiam, vel simile aliquid futurum absolutnm, vel conditionale se adstringere, nec disputandum esse de ordine décretorum,