Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/368

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

emma, au ne eine. 355

me per harmoniam praestabilitam explicare phaenomenorum consensum, sed non ideo negare metaphysicam unionem suppositi, quae altioris est indaginis et per phaenomena explicari nequit, sed et vicissim phaenomenorum rationem non reddit. Petii autem, ut Diario Trivultiensi déclaratio mea insereretur, si fieri commode posset. An factum sit, non intellexi. Dno. Blondello in adjuncta scheda, ut par est, respondeo, et R. P. Turnemino gratias ago, quod banc mihi a viro docto humanissimam, etsi non necessariam, excusationem procuravit.

Du. Eccardus, ex quo Helmestadium vocatus est, in suis ad me literis admoduni se occupatum queritur, nec commercio literario ordinario vacare posse : cum prius secretarium meum ageret, Diarium eruditorum Germanico sermone non spernendum componebat, et subinde ad Gallos scribebat. Est mihi cum Dno. Menkenio filio, patris in Actis Lipsiensibus edendis successore, notitia ; videbo an cum eo comnnercium R. P. Turnemino parure possim, si nondum habet, quanquam et de Dno. Eccardo amplius inquiram. Gratus est mihi Ailesworthi vestri, quem indicas, de Bonarte locus in Metaphysica Scholastica 1675 édita exlans. Mirarer sane, si nemo contemporaneorum paradoxa ejus attigisset.

Cogitabo de aliquo Schediasmate pro Diario Trivultiano, quando ita favent. Nunc significo a me edi Roswitae celeberrimae poetriae et sanctimonialis Gandeshemensis, amissum hactenus carmen nuperque e tenebris erutum de Fundatione Gandeshemensis Ecclesiae, quod ad Historiam quaedam non spernenda docet. Biennio abhinc et opéra Roswitae à Conrado Celta circiter ducentis abhinc annis édita, Witebergae cura Cl. Schurzfleischii sunt recusa, sed tune illud carmen adhuc desiderabatur. ltaque inseram Tomo secundo meae Collectionis scriptorum Brunsvicensia illustrantium. Tomum primum per Belgam, quem mémorabas, Aurigam Brunsviga ad Antverpienses missurus fuissem, si illum Brunsvigae in nundinis expiscari potuissem ; nunc Forstero Bihliopolae nostro dedi in mandatis, ’ut Bibliopolae Coloniensi in instantibus nundinis Francofurtensibus consignari exemplum curet.

Etsi mihi ut beati ita et damnati aliquem libertatis gradum retinere videantur, rempe ipsam contingentiam seu non necessitatem, unde illi adhuc laudabiliter, hi culpabiliter agunt, haud dubie tamen plus est in viatoribus (quos vocant) variabililatis, cum in beatis major sit vis rationis, in damnatis nfajor vis pravi aifectus. An autem Jansenius hoc discrimen 23'