Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/367

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

354 Qribnig au bœ üofiec.

R’““ V*“" satagere, ut à Dno. de Leibnitz obtineret aliqua praestantissimi ingenii sui monumenta noslris Diariis insérenda. Fecimus antequam regaremur quidquid a nobis optare poterat, ut ipse discet, si Diaria nostra perlegat ad mensem Martium hujus anni et ad mensem Martium anni proxime praeterili....... Posset etiam ita commercium institui, ut libri hic éditi cum libris apud vos éditis commutarentur. Est Heimsladii Professor eruditus Dominus Eccard, a quo multum auxilii ad Diaria illustranda speramus, si R” V” amicus sit.« Haec Turnaminus, ex quibus me tacenle satis intelligis, quam gratum facturus sis Diarii auctoribus si symbolam tuam subinde conféras ; mihi vero pergratum facies, si Dni. Eccardi, quem sub te eruditionis tyrocinium posuisse comperi, benevolentiam qua apud illum pollere debes, autoritate concilies, ut et ipse per me viam habeat, qua sua communicet, si forte alia desit.

Argumentum P. Francisci Lanae, de quo alias, funditus evertisse videris responsione tua dudum ad me perscripta, de qua nescio an gratias egerim. Interim aliae quaedam dubitationes philosophicae mihi natae sunt, super quibus le consulere anirnus est ; sed hac vice supersedeo, ne Iitterarum prolixitate molestus sim. Vale etc.

Dabam Hildesiae 101Augusti 1708.

Cie foigt ein Cãdyreiben bee § Bofie6’e nom 14. Qlug. 1708, in melchem er einen Qårief beö P. Stbanuå überidyidt.

xu.

Qcilmiå an bcê flîoifcê.

Absens aliquamdiu et distractus justo serius respondeo, eoque nomiue veniam pete, ac ne nunc quidem omnibus tuarum Epistolarum argumentis satisfacio, quod mox fiet. Adm. B. P. Orhani literas etiam novissime accepi.

Gaudeo esse Tibi cum adm. B. P. Turnemino commercium, ingenio, doctrina caeterisque etiam Iaudibus cumulato. Puto ad eum Tuo favore pervenisse schedam meam, qua ad Notationem ejus circa Unionem animae et corporis meae Hypothesi nonnihil oppositam respondi. Unde intelliget